224 _ DE SIBYLLINIS Lib.l c.XXXUl
plurimum offecit progressui Christianismi apud Ethnicos, qvi fiicum huncsentiebant, 8c ex hoc reliqvorum etiam longe veriorum ac solidiorumargumentorum judicabant vim pondus ac momentum. At enimApostoli gentilibus ac Judaeis multis millibus persvaserunt Evangelium,virtute divina , non ementito ejusmodi Sibyllx, Hermetis, Hysta-spis , Orphei, vel alio undecunqve investigato dubiae fidei testimonionixi.
XVI. f^vando confiRa fuerint , 0 * a qvo, qvoqvc in loco, non plane ex -ploratum videtur. De tempore vide tamen qvae supra dixi num, XI. St cap.XXXII. num. 7. At qvis demum, vel qvi hujus fuerint fraudis auctores,Orthodoxi an haeretici, qvod eorum nomen, qvae secta, nemo est qvi noscerto doceat. Herma qvi tribuunt cum Blondello Lib. II. c. 7. non viden-tur cogitasse qvod tam elegantes versus Graeci vix exspectari possint abauctore Pastoris. Alius qvoqve visionum Hermae, alius Sibyllinorumest genius. Plures fiant qvi supposita haec esse conjiciunt ab haereticisveteribns. Ita Reinesius in dissertatione Critica de Sibyllinis oraculis,qvam cum fiia de diluvio Deucalionis dissertatione vulgavit GeorgiusSchubartus, Jenae i68f. 4to. Ex haereticis qvidam nominant Gnosticosvel Montanistas. Qvia Gnoflicorum nomen latissime patet tum qvod adtempus, tum qvod ad dogmata attinet, sät generalem qvoqve, adeoqveparum certam constat este illam conjecturam. De Monmniflis minus ve-risimile esse videtur, qvod post alteram Blondelli suspicionem opinatisunt H.Dodwellus prxlect. Cambdenian. p. 30z. Sam. Maresius syllogeDispp.partez. pag.489. seqv. &Joh.Marckiusin dispp.de SibyllisFrane-qverae editis Ao. 168z. 8vo. Non tantum qvod ante exortum MontanumSibyllina allegaverit Justinus, adeoqve prius orbi innotuerint, ut Mar-ckio objecit GuiLCaveus in part. 1. Hist. Literarix scriptorum Ecclesiasti-corum, cui nonnulla, at qvae difficultatem omnem non tollunt reposuitVir doctus in exercitationibus textualibus ad qvinqvaginta loca selectaScripturae pag. 475, seq. Sed inprimis observo nullius inter Montanistaspretii fuisse Sibyllina, Lr Montanistam Tertullianum aliqvoties qvidemad Paracletum in Prisca & Maximilla, nusqvam ad Sibyllina illa ä Chri-stianis supposita provocare. Qvod enim in libro Tertulliani de palliocap. z. dicitur vaticinata non mendax, oraculum inter Ethnicos ce-leberrimum spectare notavi cap, XXXII. num. y. Qvod deniqve ad lo-cum attinet, urbem, vel regionem, in qva conficta primum illa de Chri-sto Sibyllina fuerint, idem Reverendus ac de Historia Ecclesiastica prae-clare promeritus Caveus parte z. Hist. Literariae ChriHianum aliqvent
Alexctn•