Band 
[Libri I - III.]
JPEG-Download
 

CHARONDAS

5?6

Lib. II. c. XIV.

V. CHARONDAS Catanaeus*Jamblichi judicio unus ex opti-

mis legumlatoribus, Pythagora itidem discipulus fuit, si credimus SenecaeEpist.90. Laertio, Porphyrio & eidem Jamblicho tribus in locis hoc diser-te tradenti. Verum haec sententia non majorem fortassis fidem meretur,qvam eorum, qvos AristotelesLib.il. Polit.c. 10. ait a temporum ratio-ne refelli, cum affirmarunt Ommacritum primum exstitisse scriptorem le-gum eximium, qvi se exercuerit in eo studio in Creta, cum Locrus esset,illuc autem se contulisset ob artem divinandi: hujusqve fuisse sodalemThaletem (Cretensem non Milesium) Thaletis autem auditorem Lycurgum& Zaleucum , Zaleuci Charondam.

VI. Leges tulit Charondas, teste eodem Aristotele, suis civi-bus Catanxis & aliis Chalcidicis civitatibus Italiae atqve Sicilite. Et apudCatanaeos qvidem cives soos divinis honoribus propterea mactatum,perinde ut apud Locros Zaleucum, & Timantum, refert Jamblichus devita Pythagora: c. 30. qvod ex numo Catanensi qvoqve demonstrarevoluit RaphaelTrichetus du Fresae in Epistola ad Petrum SeguinumPa-rifii >8-8- & ad calcem Seguini numismatum p. 189. seq. Paris. 1665.4. StT. IO antiqvitatum Graecarum Jac. Gronovii pag. 569. seq. effigiemenim cornibus decoram in numo illo Charondam referre contendebat.Sed illustris Vir Ez.Spanhemiusp. 370. deuso & praestantia numismatumpotius Silenum illa exprimi sentit, feliciore ni fallor conjectura. Chalci-dicte vero civitates qvibus leges Charondam tulisse Aristoteles affirmat,a Scymno Chio X. 2.08- seq. in Sicilia nominantur praeter Catanam Cal-lipolis , Euboea, Himera, Leontini, Mylae, Naxos, Zancle: in ItaliaRhegium. Theodoritus qvoqve libro 9. de curat. Graecarum affection.p. 1x4. Charondae meminit primi Italiae & Siciliae legislatoris. Ac Rhe-ginenses Charondae legibus usos testatur Heraclides de politiis, & JElia-nus III. 17. Var. Porphyrius vero p. 14. & post eum Jamblichus c. 7. deyitä Pythagorae, probaturus ab hoc Philosopho libertatem vindicatam

civi-

* Patria Catanaeum fui sie , ex Aristotelis & aliorum certissimis testimoniis patet. Ita*qve qvi Thurium appellant, Valer. Max. Lib. VI. c. s. Themistus Orat. i. p. 31. &alii > leges qvas Thuriis tulisse fertur > respiciunt. Pro Thuriis autem qvidam male le-gerunt Tyrios , atqve inde Carthagir.ensium legislatorem dixere Charondam, ut Joh.Ravisius Textor in officina p. 622. & Alexander Alexandrius Lib. VI. genial, dierumc.io.Marsilius Picinus argumento in Minoem Platonis, & Coelius Rhodiginus XVIII. 19. An-tiqv. lect, notati äVossio de sectis Philosophor, c, 6. §. 27. & Joh, Jonsio in diss. 1. de hi-storia Peripatetica p. 33. qvo in loco observat, Charontem Carthaginiensem historicumSvidse & aliis memoratum male aiiqvando confundi cum Charonda.