i8o Ltbjll c. 6 . LAUNOJUS DE VARIA
tum Petrus de Alliaco, Joh.Gerson&Nic. de Clemangis, Parisiensi-bus Theologis Philosophiam Aristotelis exprobrarunt» Vicentius e-
tiam FerreriUS inter alia his verbis : Pradicare verba damnatorum , damna-tio est : Dicit enim Hieronymus , quod Plato & Aristoteles in inferno sunt, Nico-laus tamen V. A. C. 1447 . laudatur aBessarione, qvod omnium Aristo-telis scriptorum lectionem non modo probavit, sed & jusserit de integrolatinitate donari. Orta & inter eundem Bessarionem ac Marcum E-phesium controversia, qvorum hic ex recentiorum Academiarumsententia Aristotelem, ille ex veterum Ecclesiae doctorum suffragioPlatonem in Christianis Scholiis praeferendum esse contendebat.CapiteXI.Guilelmus CardinalisTotavillaeus A. C. 1451. a Rege Ca-roloVII. ad Reformandam Academiam Paris missus, praeter libros kcommissariis Urbani V. concessos etiam Moralia Aristotelis legendastudiosis praecipit. Eqvidem antea qvoqve a Buridano & aliis lecta &illustrata fuerat Philosophi Ethica, sed primus, ut a Launojo cap. XII.observatum, auctoritatem publicam huic rei addidit Totavillaeus,Tunc publicusEthicae lector Parisiis fuit constitutus,qvem singulis bi-enniis qvaelibet natio vice & ordine legebat. Subnectit hisce Launo-jusqverelas de Theologicis qvaestionibus per Aristotelica Sophisma-ta infuscatis, Hieronymi Hangest! libro de Academiis contra D Lu-therum, Joh. Majoris,Jacobi Almaini, JodociClichthovei('qvi pri-mus Theologorum Paris, contra Lutherum scripsit) Alberti Pighii,Melchioris Cani, Joh. Trithemii, Francisci Rothomagensis Archi-Epifcopi &FrancifciRogerii, ArchidiaconiTullensis,
E contrario Facultas Paris Lutherum A, 1 jii. inter alia no-tavit eo nomine, qvod Aristotelis moralem Philosophiam cum Chri-sti doctrina convenire negasset.
Capite XIII. De Petro Ramo, agitur, cui Aristotelem oppugnan-ti sese opposuit Antonius Goveanus, qviplures statim ex AcademiaeMagistris in suas partes traxit, ita ut post multas altercationes ad arbi-tros demum deveniretur, q vos Ramus optabat Ioh.Qvintinnm in de-cretis doctorem, & Joh. Beilomontanum, Artis Medicae Magistrum:GoveanusPetrumDanesium& Franciscum Vicomercatensem, qvi-busFranciscusI. Rex proprio motu joh. Salignacum Theologiae Pro-fefforem adjunxit. Ramus vero ab judicio arbitrorum provocavit, do-nec Rege omnem provocationem ulterivrem prohibente, libros su-os arbitrio censorum submittere est coactus. A qvo tempore subtra«
hen-