Band 
[Libri I - III.]
JPEG-Download
 

MONACHORUM MERITA IN LITERAS.

<>97

ex communi naufragio tabulam, penes istos constitisse. Alterum, u-bi emergere liter* coeperunt, & efferre caput altius 5 tum demum quisusciperent eas, & amplecterentur, atqu<? exornarent multis modis,plures ex aedibus & cellis eorum, quam ex omni alio hominum grege,& coetu concilioq-, prodi icte. A quibus exarati fere calamo libri, nisi,ä sanctissimis illis, qui patres inter se fratresque usurpent, contuber-nalibus ? Apud quos diligentius, fidelius,diutius, quam ab eisdem ser-vati ? Unde investigati & eruti maximam partem, & in lucem subindeproducti, nisi ex perantiquis monasteriis & coenobiis? Tertium iiluderit, quod unum pro multis accipi potest, & latissime patet. Quid vi-ri, certa quadam necessitudine, & omnium rerum communitatejuncti inter se, meriti de literis sint, quantum aliis ipsi literatis ante-celluerint, non dico, quid & quantum mereri atque antecellere de-buerint, verbo dico. Cum suppetant eis opes cunctat, & adjumenta»& praesidia,quas promovere studium literarum possint, quae autemdeterrere soleant, ea sint ab istorum conditione statuque vitae remo-tissima; abundent otio» laboribus assuescant, adsit congressus & co-pia eruditorum, nulla impedimenta liberum, conjugum, cura rei fa-miliaris & postessionum amplificandarum nulla, ambitiones nullae,constans & perpetua fuga voluptatum j nisi uni ex aliis ordinibus ho-minum alicui docto respondeant religiosi ordinis docti decem, ut nu-mero §5 multitudine vincant, nisi sint hi dimidio aliis plerisqne do-ctiores, ut vincant copia, & varietate, & praestantia doctrinae: non iisunt, mihi crede, viri optimi, qui ecte debuerunt. Conservatio cer-te bibliothecarum, & quaedam perennitas, ut aliud nihil dicam, totahorum est: cum interim distrahi quotidie & dissipari bibliothecasprivatorum,etiamqueoptimatum,videamus, multo labore, gran-dique pretio collectas. Scis, Montauseri, scis ipse; quantopere nostriin Gallia proceres testamento caveant tum heredibus ad perpetuita-tem familiae & bonorum, tum bibliothecis ad celebritatem nominis.Sed bibliothecis, dic amabo, quid factum plerumque exiguo & brevispatio? quid fit quotidie? quid fiet? Non sunt imminutae aliquandorarissimis & pretiosissimis libris? non ab heredibus & dominis transi •erun t ad externos ? Stant per sese, & corpus ut antea, unum efficiunt ?non discerptae d pio, vi, fuerunt ? non discerpentur membratim ? nec,ut fluvii minores, qui famae majoris in amnem influxerint, nomen a-mittent? nec duae bibliothecas complures supplebunt? neque con-

Tttt fusae