PTOLEMiEUS DE
Itb, W.c.XlV,
accommodare valeat ; ac praeterea diebus etiam illis in quibus sol subipsis apparitionibus ad duodecim signa transitum facit, significatio-num vero ipsarum qualitates in configurati Planetae naturam potissi-mum referre ; Veneris quidem stella calidas in aere constitutiones, Sa-turni frigidas, Jovis humidas, Martis siccas,Mercurii demum humidas acventosas, producente: qua in re, si contrariae temperationis stellae conci-liatae fuerint, animadvertere etiam oportet.
8, Quod vero quarundam apud veteres illustrium stellarum nul-lam neque in praesenti tractatu, neque in praecedenti fecerimus mentio-nem ; videlicet Sagittae,Vergiliarum, Haedorum,Vindemiatoris, Delphi-ni, A si quae aliae hujusmodi sunt, culpam facile deprecabimur; cum idgravi admodum de causa factum ä nobis fuerit. Enim vero primasSt ul-timas stellarum apparitiones quae adeo exiguae sunt, omnino difficile estpercipere, oculisque notare posse; atque eos,qui ante nos fuere, quadampotius conjectura (quod ad has stellas pertinet) fuisse usos, quam obser-vatione; facile quisque ex ipsis phaenomenis judicabit. Unde praecipuumfuit consilium nostrum stellarum primae tantum, ac secundae magnitu-dinis notare apparitiones; tum obdictam causam, tum etiam quia hae so-lae propter insignem magnitudinem (non quidem omnes) neque incer-tam neque explicatu difficilem causam significationum videntur habere,quae in illarum aspectibus annotantur, praeterquam quod & rationi ma-gis consentaneum est ad stellas alias longe splendidiores, quarum appari-tiones iisdem temporibus existunt, oculos convertere, videlicet pro sa-gitta, & Delphino fulgentes quae proximae sunt, pro Vindemiatore Ar-cturum & spicam, pro Vergiliis & Haedis Capram ac splendidam Hya-dum observare, quarum magnitudinem credibile est in ambiente aeremutationem aliquam efficere posse, apparitionumque tempus manife-stum existit ac praefinitum. Quae omnia nullo modo in obscurioribus,minoribusque astris locum habent; etsi nonnulla ex pluribus sint conflata,& sane nisi quis fabulas texere velit, nil de hujusmodi stellarum affectio-nibus quod ei notum sit, affirmare poterit: nec proprie quidem matuti-nas aut vespertinas vocare primas illarum vel ultimas apparitiones; pro-pterea quod longe major solis distantia sob horizonte in illis inveniatur,quam matutinae ac vespertinae apparitionis tempora patiantur. Verumhis ita fatis pro praesenti instituto explicatis jam descriptionem ipsam or-dine subjiciamus, quae ita se habet,
T«ff