_ ET SCRIPTIS PORPHYRII. CAP. 111. ni
quam libidinibus arderet : in victu tam sumptuosus , ut in fcbola pk tutis affer*tor , parsimonia paupertatisque laudator » in palatio pe jus coenaret quam domi ;tamen vitia sua capillis (f pallio , & quod est maximum velamentum, divitiisprategebat: quas ut augere t, ad amicitias judicum miro ambitu penetrabat,eosque fibi repente autoritati fälst nominis obligabat ; non modo ut eorum sen-tentiam venderet, verum etiam ut confines suos , quos adibus Agrisque pellebat,a suo repetendo bac potentia retardaret. Hic vero qui suas diffutationesmoribus destruebat , vel mores suos disputationibus arguebat, ipse adver-sus se gravis censor , £5* accusator acerrimus , eodem ipso tempore, quo justuspopulus nefarie lacerabatur, tres libros evomuit eontm religionem nomenqueChristianum, Professus ante omnia Philosophi officium esse erroribus hominumsubvenire, atque illos adver am viam revocare, id est, ad cultus Deorum, quo-rum numine ac majestate , ut ille dicebat , mundus gubernaretur', nec pati ho-mines imperitos quorundam fraudibus illici \ ne simplicitas eorum prada ac pa-bulo fit hominibus astutis. Quibus multa de totius operis instituto at-que argumento subjungit > quae apud ipsum legi malo. Quinam illefuerit, ait Illustrissimus annalium autor, quem Lactantius inter Philo-sophos hujus temporis sibi locum principem vindicasse dicit, nullusalius quem opinari possimus occurit, niu Porphyrius: qui inter Pla-tonicos horum temporum excellebat; quem & adversus Christianamreligionem commentarios edidisse exploratissimum est. Quamob-rem ut quae Lactantius tradit alicui alii adseribamus potius quam Por-phyrio , nulla, inquit, est ratio. Sane cum cogito quam immaniodio apud Christianos laborarintii, qui bello adversus Christum su-scepto inclarescere voluerunt, & quam detestabile istorum nomenChristianorum scriptis atque exeerationibus evaserit: vix memoriamnomenaue hujus Philosophi, quisque demum fuerit, intercidere po-tuisse aroitror : praesertim cum nudo 3c aperto , quod ajunt, capite,in infaustum hoc certamen descenderit. Tum vero quod omniumgravissime Christianos id tulisse testetur Lactantius, quod illo po-tissimum tempore id operis esset aggressus, quo furebat odiosa crudeli-tas , nec quisquam dirae persecutionis metu veritatis afflictae patroci-nium suscipere auderet. Quae odium haud dubie auxerunt, ut moxrespirante Ecclesia eo acrioribus animis in Christi hostem insurgerent;cum nullum in principum favore praesidium, nullum in apertojam atque aequo certamine effugium reliquum esset. Exosum fuit Celsinomen, quod primus ille Epicuri de grege porcus adversus exorien-tem veritatis lucem grunnire sordido ore ausus fuisset. Nec minor
Ee z invidia