Band 
Liber IV.
JPEG-Download
 

ET SCRIPTIS PORPHYRII . CAP, 111 , Li ;

nullam ejus exagitandi materiam ansamque praetermiserunt. Et quam"vis non ignorem plerosque Philosophos aliter disseruisse in schola, ali"ter domi vixisse: de Porphyrio tamen cur secus existimem, causamhanc potissimum habeo, quod eo ipso tempore, quo Lactantius Asia-ticum illum Philosophum luxu 8c libidine obrutum contra Christianosscripsisse ait, Porphyrius parco & sobrio victu animum a corporis con-tagione purum , & ä sensuum communione abductum,ad vitam secun-dum mentem extollere studueritquod quidem ea manifeste testanturquae sexagesimo octavo aetatis anno sibi contigisse inPlotinivita retu-lit. Accedit ingens ille librorum atque commentariorum numerus,qui-bus procudendis vitam omnem impendit: adeo ut extrema adhuc se-nectute Plotini seripta emendata, Sr concinno ordine digesta publi-caris* T aceo quod ipsa aetas haud exiguam respondendi materiam prae-bere , & delirii suspicione irrideri potuisset. Sed illud mihi argumen-tum omnium gravissimum videtur, quod Methodius Patarensis Epi-scopus Tyrius, qui nitidi compositique sermonis libros adversus Por -phyrium confecit, ad extremum persecutionis Diocletiani, sive ut aliiaffirmantsub Decio 8c Valeriano, martyrio coronatus sit: haec enimD. Hieronymi verba sunt de sanctissimo viro. Atque ut posterior illaopinio, de consummato martyrio sub Decio, manifeste salsitatis con-vinci potest ex eo , quod Decio imperante Porphyrius, quemMetho-dius refutavit, vix vicesimum aetatis annum attigiflet, & post XVI, inte-gros annos demum in Siciliam profectus fueris; ita posterior illa aperteostendit, ante praedictum XIX. annum Diocletiani,& Porphyrium suasblasphemias edidisse, 6c Methodium iisdem respondisse: cum Lactan-tius Christianos temporis gratia conticuisse disertim affirmet: quodnemo illum dicturum fuisse existimaverit, fi Methodius tum solus com-munem Ecclesiae caussam defendendam suscepisset. Nec reticuissentEusebius atque Hieronymus,diligentissimi harum rerum observatores.Quis vero D. Augustinum rerum Ecclesiasticarum adeo vel imperitumvel immemorem fuisse existimet; ut cum lib. X. Civit. Dei cap, 32,Porphyrium eo tempore vixisse dixisset, quo Diocletianus crudelissimapersecutione Ecclesiam Christi oppugnabat; nec tot martyrum con-stantia ad veritatis viam agnoscendam permotum doleret; id tam op-portuno loco omitteret, Porphyrium eo ipso tempore furentem impe-ratoris animum impiis suis libris adversus innocentes Christianos ve-hementius concitasle, & veritati armis oppressae importuna insultasseprotervia: quo nomine Lactantius Asiaticum illum Philosophum ma-xime