2,i6 _ HOLSTEN IUS DE VITA CAP.1P.
hic de Constantino, ant Constantini revo ? cum difertim de iis tempori*bus loquatur, quibus Britanni nec Romani Imperii potentiam, necChristiane religionis veritatem agnoverant. Atque aliter haud dubiesensisset Vir judicii maximi, si D. Hieronymi locum,unde Gildas Por-phyrii verba transscripsit,obfervasset: quem ex libro ad Ctesiphontemadversus Pelagianos adlcribendum duxi. Et ad extremum, quod [olet no-bis objicere contubernalis vester Porphyrius : qua ratione clemens & misericorsDEus ab Adam usque ad Moyfen , & a Moyse usque ad Christi adventum , pas-sus fit universas gentes perire ignorantia legis 0 * mandatorum DEI, Nequeenim Britamia fertilis provincia tyrannorum , 0 ” Stoica gentes , omnes que us*que ad Oceanum per circuitum barbara nationes Moyfen Prophetasque cognove-rant. Annon luce meridiana clarius , nihil hic in Constantinumdici: sed ea designari tempora, qute Christi adventum,&Romani Im-perii propagationem ad Britannos praecesserunt ? Nec de Porphyriimente dubitare nos sinit, quod eadem quaestio ex Porphyrii libris con-tra Christianos desumpta D. Augustina inter alias proposita fuit: cuiille fuse respondet Epist. XLIX. ad Deo gratias.
Cur autem Britanniam fertilem tyrannorum provinciam Por-phyrius appellarit, id C. Taciti gravissimi autoris verba de Britannisinjulii Agricolae vita docent: Olim, inquit, regibus parebant ; nuncper prin-cipes factionibus 1$ studiis trahuntur , nec aliud adversus validissimas gentespro nobis utilius , quam quod id communi non consulunt. Et Strabo libro IV«autorest, apud Britannos Jiwa,i?aa ( fuisse : St plerosque DynastarumCaelarem legationibus ofHciisque coluisse, quse ex IV. libro commen-tariorum de bello Gallico cognosci poterunt; ubi Caesar ipse expe-ditionem suam Britannicam narrat. Neque hoc saeculo tyrannicaefamiliarum factiones, apud Scotos praesertim St Hibernos exoleverunt;sed ut quisque nobilium vel genere illustrior est, vel manu promptior,Sta facilius subditos ac clientes plurimos in studia partesque suas, saepeetiam regibus ipsis periculosas, pertrahit. Ex hisce jam fatis apparetquid de Constantiniani edicti explicatione sentiendum: quo Illustris-simi scriptoris sententiam minime stabiliri facile agnoscet, quisquisedictum ipsum inspexerit. Nam cum principio Imperator scripsisset;Porphyrium religionis hostem pravis quibusdam commentariis contra pietatemtditis dignam invenife mercedem ; ne quis de exilio aliove supplicii gene-re explicaret, ipse subjungit ac talem i ut ipse quidem infamis apudomnem posteritatem maximo opprobrio iS dedecore compleretur ; impia autemsjus scripta plane delerentur* annon manifestum est, nihil aliud Im-peratori