CAPITA VL OMNIFARIA DOCTRINA. _ 7;
incorporales respectu ejus in quo sunt, quo sensu hominis & color & es-sentia in esse Hypostasi dicitur , proprie tamen color ab altero habetquodsubsistit, non enim gaudet ipse subsistentia propria, sed subsistitin corpore: Essentia vero proprie ipsa est Hypostasis, non vero inestHypostasi. Attamen abusive & haec subsistentibus inessedicunfur.Vicissimdicitur etiam inesse subsistentibus homo universe consideratus, quemPhilosophi externi speciem specialissimam vocitant. Inesse autemsubsistentibus sive individuis dicitur, quod in illis observatur, v. g. inPetro, Paulo 8c aliis singulis hominibus. Triahaec significata § sVo-jro9«7r« non adeo difficilia comprehensu sunt, de quarto difficiliore jamsum dicturus.
De Enhypoßato , sive personaliter unito ,
Enhypostatum illud sive personaliter unitum est, quod natu-rae alteri essentia differenti in persona: unius sive Hypostascos constitu-tionem Sc compositionem additumest&coexistit, nec per se sive seor-(im subsistere cognoscitur. Attende, Domine mi, definitioni enhy-postati. Sancta Ecclesia Catholica in incarnatione Christi unam per-sonam & duas naturas docet. Personam, Filium incarnatum, Naturasvero, divinitatem & humanitatem. Corpus igitur anima St mentepraeditum quod Dominus noster JEfus Christus assumsit, non vocatpersonam, ne inveniatur duas ponere personas, ut haereticus Nesto-tius nugatus est, sed vocat enhypostatum, sive unitum personali ratio-ne, utpote quod in Filii persona 8c ut sit, St utlubfistat accepit, necper momentum antea substitit. Sive potius, ut perspicue magis di-cam, Filius ipse DEi cum sit una ex personis SS. Trinitatis, etiam cor-pus quod assumsit in personam suam suscepit, ut corpus Domini perso-nae quidem unitum sit, at persona non sit.
5. De confubflantiali.
Consubstantialia dicuntur, quaecunque subsistentiam quidemhabent separatam, substantia vero communi junguntur. Sic ego Sctu Sc singuli homines, personae invicem distinctae sumus, sed sub unasubstantia Sc communi humanitatis notione comprehendimur; eoquerelpectu sumus consubstantiales. Eundem in modum Pater, Filius ScSpiritus 8. personis quidem distincti sunt, alius enim est Pater, alius Fi-lius , Sc alius Spiritus S. essentia vero junguntur. Essentia nempe com-munis est personis ratio, una Divinitas 5 una natura; una forma. Con-
(Kk) substan-