Band 
[Liber V. Pars quinta.]
JPEG-Download
 

GEORGlUS

'JIX

ficulum, quem & aemulatus est alter Poeta Callimachus. Cum feli-ciore stylo Graeca in Latinum verterentur, Romae fere primus Graeco-rum habitus est. Plura enim ex Graecis Latina fecit, nec infeliciter;Ingenio fuit acri, vivido, licet in alios iniquiore. Et praeter unumAristotelem, quem ipse veluti numen venerabatur, caeteros omnes»sed Platonem praecipue acri , ac maledico dente dilaceravit. Hincinultorum odia > sed Bessarionis potissimum n) calamum in se conci-tavit, & cum eorum impetum ipse sustinere non posset, praesidiis il-li undique ad vitam sustentandam a potentioribus hostibus interclusis,misere vitam agere coactus est. Et sane tantarum simultatum turbineoppressus pene occubuisset, ni Rex Alfonsus , quod Andreas illius fi-lius in Praefatione Ptolemaica ad Sixtum Pontificem refert, Neapolimadvocasset, & in annos singulos desponsa pecunia non mediocri, co-miter , benigneque suscepissiet. In exacta senectute repuerascens , &memoria tantarum rerum deperdita > ut de eo quoque refert Raphae!Vollateranuslib. 21. qui ante memoriam amissam jam senem puer au-diverat docentem . in urbe solus detrito in pallio , pileatus, & nodo-so scipione jam jam ruituri corporis membra sustinens aberrabat; jux-ta Minervae habitasse ferunt, in qua & mortuus sepelitur; & ne tan-ti viri nomen una cum ipso tempore elaberetur, marmorea Inscriptio-ne figitur, Sed heu rerum fata, lapis ille omnium oculis dum e Sceuo-375 phylaceio Ecclesiam ingrediuntur , prostat. Inscriptio attritu pedumobambulantium hominum abrasa, tempore» & eo non ita longo au-fugit , adeo ut praeter uniusTrapezuntii nominis vestigia , caeca inscri-ptio sensim evanescens, avolarir. Extrema senectute doctrinam suamuniversam oblivioni tradidisse , & anno 1486. decessisse GenebrardusinSixtoIV, &Gualterus ad seculumXV, narrant, o) JacobusGordonius

in

b) Cardinalis Bessariohis, Vatia judice, Ldt inorum Gr&nfsimi & Orneorum Ldtiniffimi incalumniatorem Platonis libri quatuor lucem viderunt Venedis apud A !dum 1516. sol,una cum ejus correctione librorum Platonis de Legibus ä Trapezuntio versorum ,& libro de natura & arte adversus «undem Trapezuntium & Plethonem proTheodoro Gaza. In hujus libri capite tertio ait Ressorion odium abeo tempore con-ceptum in se fuisse ä Trapezuntio , quo Theodorum Gazam in doctrina proponen-dum ei censuislet,

v) Frater hos de Trapezuntio consulendus Fernandus Alfonsus Herrera in ejus vita prx-miflä quinque libris Rhetoricorum Trapezundi, editis Compluti A.1511. sol, Jo. Jaco-bus Boiffardus in imaginibus parte t. p. ifj. Petrus Lambecius lib. VI. de Bibi. Vin-dod. p, 278. Antonius Varillafius libro quarto anecdoton Florentinorum Gallice edito-