Lir
JOANNIS STEPHANI
lib.VL Cap.lX.
secat locis, qua Cancer, quaque Capricornus est, propterea & primamnascentibus lactis offerri alimoniam. Cseterum quod ex intimo doctri-nae penu Author eruit Macrobius , acri dignum est perpensione, quip-ge Plutonis, quod ajunt, galea opertum quadantenns ab impolitioribus,opinor, minus percipi valet. Quare falli nemo ita debet, ut ascensum,& descensum hic accipiat secundum situm, sed quia Luna Cancri dominagenerationi proxima est, Saturnus veroCapricorni dominus remotissimus,ideo per Cancrum, i. e. per lunarem, vegetalemque instinctum descende-re animas dicunt; per Capricornum vero, i. e. per Saturnum, intellectua-lemque instinctum ascendere, Saturnum enim prisci mentem vocarunt,qua sola petuntur superiora.
11. Hine patet sapienter, si quid aliud, ab Hippocrate dictum, ani-mam in hominem repere ignis , <5c aquae temperamento, quia genera-tio, <3c humana vita ut calido, humidoque sustentatur, ita ab eodem initiaducit. Hoc innatum calidum tertium est Platonicorum vehiculum , perquod animae corporibus junguntur, calor enim animae cum corpore nexusrite perhibetur. Propterea Zeno naturam vocavit ignem artificiosum adgignendum progredientem. Sed haec hactenus.
12 . Nos Patrum decretis sancitam coquimus sententiam, humanamanimam a Deo creari. At Hippocrates sola natura: bonitate tam sapuitalte, ut Christianam veritatem pervadere potuerit, & nobis catholicumdogma *) relinquere.
Pudeat Christianos Aselepiadas , qui nodum in scirpo quaerunt, f)& intelligendo nae faciunt, ut nihil intelligant. Pudeat, & ab Ethnicose doceri patiantur. Asserunt ii humanam animam nec per generatio-nem simplicem fieri, quod perniciei, & internecioni esset obnoxia, necper creationem occipere, quod homo non produceret hominem, quumcorpus sit ignobilior hominis pars. Malunt ab anima Matris. Divina inter-cedente operatione (ita enim loquuntur, quasi vero ab ipsa veritate co-acti divinum opus confiteantur) instar surculi ex trunco traduci in em-
brii
*) Neque Catholicum dogma est, animas quando junguntur corpori, recens ä DEO de-mum creari singulas: nam multi Ecdesix doctiores veteri ac recenti aetate ptobabiliusesse duxerunt eas propagari per vim a Creatore illis inditam : neque Hippocrati inmentem venire potuit illa sententia quos vocant Creatianorum , ut quilibet fatebi-tur qui loca illius de anima in unum locum paullo ante a me collecta considera-veris.
f) Jacobus , Si Gregorius Horstius lib, 2. dc Natur,