Ll 8 _ J0ANN1S STEPHANI Llb.UCap.lX.
4imitatur, 'etenim, exempli loco, Ignis ad certam numero calfactionemnon est affectus, prafinitusve, quin plures potis est elicere, qyum naturaad singulare non collineet, ut docet Avicenna. Quare ut hanc definitecalfactionem edat, aliunde limitari, determinarique debet: atqui in secun-darum caussarum sphcera nihil est , a quo terminari queat; quare ad pri-mam causiam confugiendum est • quL virtutis IuL efficacitate eam defini-at, cujus certe est ordinaria, & stata lege hunc quasi defectum supplere,neque enim coelestis influxus, caeteraeve caussae effectrices hoc prae-stare valent.
4 . Sed quispiam ex Peripatetico Lyceo q) nobis objiciat, Actio-nes esse singularium, Intelligentes esse caussas universales, neque cautfas esse, quod ab illis novum quippiam proficisceretur, quod est absonum.Denique particulares caussas luftleere, nec necessarias ideo esse universa-les. Verum tamen iis sic obviam ire volumus. Ad actionem aliquidbipartito dicitur concurrere, nempe ut agendi rationem , & ut illudquod agit, universales caussa: confluunt in effecta uti rationes agendi, mi-nus ut agentes. Et sane Aristotelei ab universali caussa nullam actionemobiri arbitrantur, nisi singularis, 6c determinata: caussa: congressu defi-niatur. Sunt, qui asserant, caussam universalem, <Sc particularem adeundem effectum convenire secundum diversos gradus, ut homo hic adhominem hunc: at universalis caussa ad hominem ut ens, siquidem es-sectus universalis in caussam universalem referendus. Universalis igiturcaussa concurrit ad plures effectus, ad eundem, secundum universalemrationem, sicque concedunt, Deum concurrere ad hujus hominis produ-ctionem secundum gradum Entis » quoniam universalis caussa non con-currit ad effectum, fecundum omnem gradum, sed secundum universalemrationem , particularis vero concurrit /ecundum gradum particularem.Sunt, qui secius sentiant r) asserentes, particularem caussam, & univer-salem , scilicet Deum ad eundem effectum confluere secundum eandemrationem, dc gradum, sed non secundum eundem ordinem, quoniam al-tera ut particularis, altera ut universalis convenit, neque interim alterasupervacua est, qvum ambae non conveniant, eodem ordine, &c ratione.
5 . Quidquid sit tandem , Deum in omnem effectum confluere con-stans est, & ratum: hinc etiam ä Deo omnem rnedelam emanare, s) dici-tur, atque ejus instrumentum esse naturam, utriusque Ministrum Medi-cum.
q) Augustinus Niphus in Phys,
r) Giegorius Ariminensis,
s) Ecclesiastici zz.