Band 
[Liber VI. Pars tertia et quarta.]
JPEG-Download
 

THEOLOGIA HIPP OCRATIS. _241

est, hsec autem eupraxia, sive bona actio. Pbil. Profecto Aristotelesinter efficientes causias recenset, (pulchre enim demonstravit Alexan-der in alias caussas non esse derivandam) verum qua: per accidens: cumvero accidentiam hanc alicui inhaerescere substantiae sit necessum , uti-que fortuna ad efficientem per fe caussam reducenda est. Atqui cumefficientium tria sint genera , Mens quippe, Ars, Natura, sive facul-tas (quod enim in Physicis Philosophus naturam , in Metaphysicis fa-cultatem appellat) horum alicui innitatur, oportet. Videtur autempractico intellectui, a quo non nisi rationis discerniculo distinguitur.Urum ut planius constet ejus vis, atque natura, a finitione sumam ini-tia. Plato fortunam definit caussam , quce sectetur, & incidat rebus,quas facere elegimus. Aristoteles vero, caussam, quas hisce rebus in-terveniat, quasalicujusgratia, Sc volente? facimus, obscuram tamen,& instabilem, viden’ ut fortuna electionem excipiat, haec autem intel-lectum sequatur. Br. Putas igitur fortunam ;\ mente, & ä consilio nonseparari. Pbil. Cum circa ea duntaxat, quL a nobis agi, geriquepos-sunt , versetur , a voluntate , & consilio dirimi, divellique vix poffit.Hocque interest inter alias caussas intercidentes, & fortunam, quod ilicesingulae cauffis per fe accidunt, in fortuna vero una , eademque actioalterius certa, & definita perse, alterius caussa per accidens evadit. Br.Qui fit igitur, ut fortuna minima sit, ubi mens , & ratio multa: Pbil.Quod pneter agentis consilium accidit, atqui maxime intelligent! , &sapienti, qui sagacitate plurima praevidet, perpauca praeter opinionemeveniunt. Br. Videris profecto fortunae aliquam objecisse imaginem,ut deinceps ad credendum inducat, nullo negotio. Caeterumsi consili-um, Sc actiones nostras sequitur fortuna, unde unusquisque suae fortu-na: faber dicitur, cur non omnes peraeque obsecundat, sed illum oppri-mit, pessundatque: hunc erigit, & extollit? Si peritia, ut ait Plato, ef-ficit , ut vita nostra per artes incedat, imperitia, ut temere circumva-getur , cur alogos, & inertes aliquot Medicos videas fortunatissimos?Si circa practica versatur fortuna, quo quis agit consultius, eo esse de-bet fortunatior. Non sine tamen admiratione identidem contrarium estcernere. Qui fit hoc ? Pbil. grandem profecto mihi injicis scrupulum,quem ego nisi re mature expensa non eximam. Est sane dignus vindi-ce nodus, cui suppar ego.

3. Sed ecce properantem video Euthymium illum jatronicem, ipsesatis belle faciet. Te salvere jubemus, & opportune, ita vivam, ades

Hh nobis