THEOLOGIA HIPPOCRATIS.
24s
citur. Quippe tempore ultima erit, propterea quod tempore Natura,& ars, & Fortuna priores sanitatis caussae sunt.
Alibi vero idem Galenus, i) ait : Saepe fortuna non contemnen-dam adipiscendae laudis ansam Medico suggerit, ea tamen vulgus Medi-corum ob imperitiam uti nescit.
Hinc etiam fortunam viam praebuisse Galeno, k) legere est, <5c bo-nam fortunam lecutam esse Galenum. Desinat posthac igitur Bettus 1)ille deblaterare, & Medicos vulgares & superficiales vocitare, qui Me-dicum oportere esse fortunatum dictitant. Perquam necessaria videturmihi fortuua. .
Verum sunt, m) qui in contraria Hippocratis loca incidentes exparte aegri, & ex parte medentis fortunam admittunt in arte. Ex partequidem ALgri, si peritum, & fidelem Medicum nanciscatur, proptereaGalenus languentes illos fortunatos appellabat, qui in praestantem Me-dicum inciderent; infortunatos , qui in pravos & inlcitos. Ex partevero medentis, si curatu faciles, & salubres morbi occurrant, aegrique,& assidentes opportuna facientes. Br. Platonis in mentem venit, quia Deo, <5c fortuna, humana omnia gubernari asteruit. Eutb. ProfectoHippocrates n) fortunam ab arte Medica non excludit, utpote qui alibiNumen in Medicina minime ociofum esse dixit, pharmacaque, & omnesMedici conatus inde agendi vim suscipere. Propterea hanc fortunamo) nonnulli interpretati sunt Divinam benedictionem , qua madendiscientia delibuta fbelicissimos gerit effectus', cum universa äDeopende-ant, qui omnia in omnibus, ut ait Paulus, operatur. Mentis igitur, &moris bonitatem quadrat, qui fortunae studio profrui concupiscit: Recte,enim , & prudenter agendo Diis gratum facimus , a quibus bona fortu-na. Propterea antiquitus infortunati declinabantur tamquam Diisinvisi.
Nullum numen abest , st sit prudentia , sed nosJe facimus fortuna Deam , caeloque locamus .
Hh 3
i) 3. de Loc^ aff. eap. 7,
k) 5, de loe. Aff. & de Praecognitione.'
l ) Comm, in Avicenn. iib. 1,
m) Capivaeeeus lib, de Method, Doctrin, cap, <J.
n) Lib. de Elegant.
v) Sennertus. lib. Institutionum Medie.
8. Quod