MEDICORUM VETERUM.
247
Sc paullo diversam ab illis quas dedere alii, exhibet V. C. Johannes Boivi-
nus in notis ad Nicephorum Gregoram p. 777.
Alios Hippocrates praeter magnum retuli lib. L. hujus Bibi. e. 24. § 1. Me-dici fuere unus Gnosidiei filius, avus Magni illius Hippocratis: alternepos ex Thessalo illius filio. Tertius Sc ejusdem nepos ex Draco-ne , cujus meminit & Galenus lib. 11. de Dyspnoea live difficultaterespirationis , c. vi 11. & in Commentariis Hippocratis de na-tura hominis, cap. 11. post princip. Quartus Sc Quintus Tymbraeogeniti. Sextus , filius Praxianactis, omnes, ut testatur Suidas,medici, Sc ejus artis scriptores, omnesqueCoi, eodem genere,Sc familia nati ex his qui Nebrida vocantur: clarissima prosapia. Ne-brus enim fuit nobilissimus Asclepiadarum. Nam ut id quoque sciasex Sorano, Hippocrates ille magnus ad Herculem Sc Aesculapiumoriginem generis fui referebat, ab alteroque sc vigesimum, ab alte-ro decimum nonum se numerabat. Cujus etiam genealogiae Era-tosthenes, Pherecydes, Apollodorus, Arius Tarsensis, &Joan-nes Tzetzes mentionem fecerunt. Quibus Tiraquellus additSeptimum Hippocratis magni proavum, de quo ipse Hippocratesscribit ad Philopoemenem : Proavus noster präsentes & futuros mor-bos pradieebat , Ö” affeftos & afficiendos curabat. Sed ille Gnosidieinon Hippocratis venit nomine. Addit Sc oftavum , sub cujusnomine extat Epistola ad Maecenatem, apud Marcellum medicum ,in qua etiam mentionem facit Casaris Sc Augusti, ut hinc possis in-telligere hunc multo cceteris posteriorem. Hippocratem nonumdenique, quem memorat Martialis lib. ix. epig.xcvi.
Santonica medicata dedit mihi pocula virga.
Os hominis , mulsum me rogat Hippotrates.
Et cLtera qua: scqvuntur, ex quibus intelligi poteft, Sc hunc fuissemedicum.
Hlppttrates veterinarius ad quem Absyrti Epistola in Hippiatricis p. 70. 1unde tempore Constantini Magni vixisse cognoscitur. Absyrtumenim sub illo Imperatore in Scythia ad Istrum militasse , ex Eudo-ciae August® Joniis MSS. notat praeclarus Cangius. Absyrti vero li-bros in Bibliotheca principis Mantuani MStos asservari, jam prijdem scripsit Georgius Agricola libro de mensuris.