Band 
[Liber VI. Pars tertia et quarta.]
JPEG-Download
 

256 . ELENCHUS Lib.Pl.C4p. IX.

Joannes Damascenus Medicus, quem a presbytero, scriptore Graco Ec-clesiastico celebri Joanne Damasceno Mansur probe distinguen-dum notavi Vol. vi 11. hujus Bibi. p. 772. scripsit varia qua; Latineprodierunt, ut iibrum aphorifmorum CLX ad filium, quem in extremoscripti laudat, quod artem magnam Galeni Latine vertendam in sesusceperit. Librum de febrium curatione , & alios de medendis variicorporis humani pajftonibus , ex Galeno magnam partem expressos.Horum septem librorum tres posteriores interprete Gerhardo Cre-monensi , quatuor priores Albano Torino, Vitodurano interpretesive paraphraste prodierunt Basilese 1545. sol. subjunctum haben-tes libellum Galeni de succedaneis medicamentis ex ejusdem Tori-ni versione. Aphorifmorum alias editiones apud Lindenium li-cet videre qui perperam eum facit monachum Benedictinum, ScGraece scripserit an Arabice dubitat. Sed Arabice scripsisse certis-simum est, licet scripta ejus alia in Graecum, alia in Latinam lin-guam versa fuisse constat. Saepe citatur a Constantino Africano.Christianum autem fuisse docet Gregorius Abulpharajus circa A.C.791. eum floruisse testatus, siquidem idem hic est de quo in histo-ria dynastiarum p. 15;. E. Medicis etiam al Rbafidi fuit Joannes fi'Hus Masatoaihi (Mesuae) Christianus, Syrus, cui commifit aiRafbid,interpretandos libros Medicos antiquos, qui al Rhastdo e jus que succe fori-bus inservivit usque ad tempora al MotaWacceüi, (A.C. 841.) Magnihabitus fuit Bagdadi , summaque aut orientis. Libros composuit elegantes.Scholam instituit disceptandi gratia, in qua de omni scientiarum anti-quarum genere optime eas explicans diferuit. Trxlegebat etiam , (stad ipsum congregati sunt discipuli quam plurimi. Erat autem Joannesvalde jaculatorius (stc. Hoc Joanne Messe Damasceno juniorem fa-ciunt Joannem Mefuem alterum itidem Damascenum , filium Ha-mech, filium Abdela, Regis Damasci, qui claru erit circa A. C. 1160.Hujus feruntur Latine ex Arabico versa, libri duo de medicamento-rum purgantium dele&u castigatione (st usu , Canones universales (stde fimpliiibus : Sc libri duo compendii secretorum medicamentorum, un-datorum (st de appropriatis. Vide Lindenium. Mundinus tamende Lentiis Joannem Mefuem a nepote Regis Damasci distinguit, ti-tulum enim versionis antiqua; Canonum universalium ita interpre-tatur : quod licet verba hujus libri fuerint Joannis filii Mefue , tamenfuerint intitulata filio Hamech , filii Hely qui erat filius dbdehe Regis

Damasci.