Band 
[Liber VI. Pars tertia et quarta.]
JPEG-Download
 

DE MEDICIS ET PHILOS. ARABIBUS.

269

bilem, ducem, ac principem, & provenit ab hac dictione Rase, qua: in Ara-

bico est idem, quod apud nos Caput. Avicenna autem vocatus fuit Rahis,quia erat nobilis, & honoratus apud Dominos & Populos virtutibus suis.Eoque Medicorum maxima Pars, quando eum, in Medicina, aut citareaut advocare volunt, dicunt: Medicorum Princeps hoc dixit, absque alioaliquo Epitheto, & inteüigitur de Avicenna dixisse : A quod dicitur inter La- -tina lambentes, quod Rex Corduba fuerit, mendacium est, quoniam non in-venitur inter Scriptores ejus vita: Latina Lingua. Non enim extendis-sem in hoc sermonem meum, nisi vidissem, quod scripserat Jacobus de EoroLivio, qui multa tandem dicens nihil dixit; & tamen ei inerat ratio incogni-ta. In culpa magis est,qui Librum Avicenna: in Latinum transtulit, & inter-pretatus est: quia consideravit hanc dictionem Rabis nihil aliud, ni CiPrin-tipem significare. Et ille, ut dicam, miser, ac nescius Arabica Grammatica ;vocabulo communia non inteüigebat, neque cognoscebat. Sed jam ad proposi-tum redeamus. Iste Avicenna fuit deCivitate Hamadan *) in Persia natusex nobili progenie. Cujus pater fuit ex nobilibus dictae civitatis, ac mul-tarum divitiarum: quapropter pater ejus Scriba indiguit, qui esset Geo-metra ; & Mathematicus; eo quod cupiebat filium suum has easdem vir-tutes ac scientias addiscere, ut ad minus ratiocinari; sin autem, eas intel-ligere sciret. Quadam die, in principio fuse juventutis, misit eum ad ci-vitatem Bagdad, studii caussa, & Abuhali eam ingressus est, & dictis vir-tutibus studens profecit, adeo ut eidem scientia: ilice viles viderentur, post-quam Philosophia: ac Medicina: operam dedit. Sicque pluribus annis mo-ratus ibi est : donec magni nominis excellentssimique Medici atque Philosophiextitit , Illo autem tempore accidit, quod Soldanus Jafochbagh volebatin Locumtenentem, ad Civitatem Avicenna:, nepotem suum mittere; di-ctusque nepos rogabat Soldanum,utAvicennam fecum ire suaderet,& tan-dem Avicenna cum ipso perrexit. Dixit Ibnu Giu!giul\n vita Philosopho-rum , & Medicorum; quod Avicenna fuerit vir acutus ac benignus, ac insuis responsionibus gratus : haberetque Filium, & doctum, & acuti in-genii , Medicina: sectatorem maximum: qui quadam die per plateamtransiens ex equo descendit,' & in medio ejusdem platea: minxit.Omnes vero adstantes insania: adfcribebant: adcoque nonnulli patrisamici hanc ei historiam narrarunt. At Pater ejus, filium blafphemavit,

L1 z dicens:

*) Andreas de Alpaao negans Avicenna m fuiffe Hispanum, imo inquit, fuit Verßcus exCivitatedtSta Bochera, fient inhtfloria Arabica, devita Philosophorum £? Medico-rum trabum (s Crocorum per me ex Arabica lingua tn Crocum tradusta apparet.