Band 
[Liber VI. Pars tertia et quarta.]
JPEG-Download
 

448

VINDICIANI

Lih.Vl.Caf. IX.

Sic tu.t perpetuo vegetentur membra vigore , ■

Et peragas placidam per multa decennia vitam.

Sic non incuses validam placidamqut feneUam ,

7 s Nec tibi fit medicis opus unquam , nec tibi casus ,aiut morbus pariant ullum quandoque dolorem :

Sed procul a curis £5* fano corpore vivas ,

Quot que hic sunt versus, tot agant tua tempora Janot.

Epistola Vindiciani, Comitis Archiatrorum

ad Valentinianum Imperatorem.

sape, sacratissime Imperator, humani generis fragilitas salso denatura sua queratur, aliquando tamen potuimus redditis caulis, o-stensisque remediis, vanas & innumeras querimonias refrenare. Nam si-cut rudis gubernator turbatum mare sulcans, incertus periculorum, dubi-usque salutis cuncta rimatur: ita & mortalium natura, quee perpetua sani-tate optat hui, placida quaeque desiderat. Sed quia nec mare semper po-test esse tranquillum, nec unus in diem venti spiritus durat, nec securusnauta ratem potest scandere, quum aequor mole fluctuum tollitur: sic neq;mortales poliunt semper esse validi aut viventes, sed pro astatis & tempo-ris varietate diversis morborum aguntur incommodis. Qua qvum ita sint,Clementissime Imperator,magna laus est,veterum instituta scrutari: majorvero gloria, inventa servare. Siquidem illi viam laboribus suis, virtutibusaperuerunt, nobisque iter intelligente sua sapientia reliquerunt. UndeQvum quidam febribus teneretur, & diu ventris duritia strangulatus, dieduodecimo jam morti proximus videretur, adhibitis ad curam multis Scmagnis medicis, ut remedium consequeretur, hoc illis summum pericli-tanti praesidium visum est, ut per intestinum clysterio ei curatio pararetur.Qvum ille imminenti periculo aestuaret, & veluti morti proximus, curatio-nis etiam extrema deposceret, ego pudoris & reverentiamodum servansquem cunctis semper exhibui, prospexi ad tempus, ne veluti turpis curaforti viro adplicaretur. Cum ergo vidissem febrem ejus, quam de colorecollegi, & siccitate viscerum fatigari cum penitus advertissem, illico infu-so sale aquam frigidissimam obtuli ejus ardori, qui quum desiderio recentis»quo cruciabatur, totum, quod ei oblatum fuerat, ebibisset, autores me-dicina magni, qui id spectabant, exclamaverunt, occidisti hominem:Nec dum vox eorum ab ore manaverat, £ vestigio eum somnus occupavit,

sudor