Band 
[Liber VI. Pars tertia et quarta.]
JPEG-Download
 

'ALTERCATIO HADRIANI ET EPICTETI.

sf 7

ALTERCATIO

Hadriani Aug.

et '

Epicteti Philosophi,

Ex Eriderici Lindenbrogii V. C. editione.

* Primum est , quid sit mundus ? Epict. Mundus est, ö Hadriane,constitutio coeli & terra, 6c omnium qua in eis sunt, de quibus pauloplus disseram, si iis, qua dicentur, diligenter intenderis. Mundus est spe-ctabilis supellex, ineffabilis circuitus, per fe genitum theorema; mul-tiformis formatio; aternus tenor circuitus sine errore, Solis lumen,dies, nox, astra, tenebra, terra, aer, aqua.

Had. Quid est Oceanus ? Ep. Oceanus est terminus coronatus,mundi amplexus, vinculum * ancliticum, universa natura circumcursus.Orbis sustentaculum, Audacia via, Limes terra, Divisio regnorum, ho-spitium fluviorum, fons imbrium, refugium in periculis, gratia in volupta-tibus.

Had. Quid est DEUS ? Ep. Deus est summum bonum, mens im-mortalis, incontemplabilis celsitudo, forma multiformis, multiplex spi-ritus , incogitabilis inquisitio, insopitus oculus, omnia continens lux.

Had. Quid est dies ? Ep. Stadium laboris, principium quotidia-num, aeterna computatio.

Had. Quid est SoR Ep. Mundi oculus, noctis concertatio, ca-loris circuitus , indeficiens cauma, splendor sine occasu , coelestis via-tor , diei ornatus, coeli pulchritudo, natura gratia , horarum distri-butor.

Had. Quid est Luna ? Ep. Coeli purpura, Solis amula, malefa-ctorum revelatrix , itinerandum solamen , navigantium directio , si-gnum sole unitatum , recalculatio mensium , oculus noctis , roris largainfusio, tempestatum prasaga.

Had. Quid est terra? Coeli basis, mundi meditullium, Custos &Mater omnium, operculum miserorum, devoratrix omnium, ant ** -- - nascentium, cellarium vita.

Had. Quid efl homo? Ep. Mens incarnata, laboriosa anima, par-vi temporis habitaculum , spiritus receptaculum, phantasma temporis,

A a a a 3 specu-

Fortasse, cingulum Atlanticum, Grsec. cctäcWtikcs ** lege: mater.