Band 
[Liber VI. Pars tertia et quarta.]
JPEG-Download
 

SECUNDI

564

Lib. FI. Cap. X.

dens Epistolam eum manu tenentem, respondit: quod, manu tenes . Vo-lens intelligere, quasi supercinctorium esset Epistola: sigillum, quo a fo-ris vestiatur cartula.

ALUus Spartianus in Adriani Augusti vita cap. 16.

Sed quamvis esset in reprehendendis Musicis, Tragicis, Comicis,Grammaticis, Rhetoribus, Oratoribus facilis, tamen omnes Professores& honoravit & divites fecit, licet eos questionibus femper agitavit. -- - In summa familiaritate Epictetum & Heliodorum philosophos habuit.

SECUNDI

Atheniensis Sophistae sententiae,ex editione

V. C. LUCE HOLSTENII, collata cumMS» Gudiano.

De.Secundo omnia nobis certiora faciunt Philostratus, (a) Sui-das, (c) & fequioris aevi scriptor Vincentius Belloacensis (c) melioreshac in re auctores secutus. Suidas autem plane absurdo & puerili erro-re Atheniensem hunc sophistam cum C. Plinio Secundo, clarissimo scri-ptore Romano confundit, eum porro errorem alio haud leviori oscitan-tes librarii cumularunt, dum pro Herode (d) nobili item sophista no-bis substituerunt Herodotum. Atque utSuidam ex Philostrato emendarein promtu est , ita vicissim apud hunc ex Suida Secundi cognomen re-stituendum , Sc pro dynS-vq®* , (e) legendum existimo, ea

enim vox clavum ligneum seu paxillum significans, fabri filio haud malejoculari appellatione tribui videtur. Addam & hoc, brevem illam &argutam Secundi declamatiunculam male acceptam a Philostrati inter-prete, (f) ita distingui vertique debere, ut a nobis editur. Ex ea li-quido

(a) De Vitis Sophistarum lib, I, p, S44- edit, desideratissimi Godofredi Olearii,

fb) In

(c) Speculi Historial. lib. X. cap, 70. 71.

(d) Notatum hoc etiam Meursio VI. 9, Atticarum Lectionum,

(e) Ita etiam Meursius loco laudato, &in Critico Arnobiano p. 109, Bochartus inCha-

naan lib, 1. c, }g, p, 71g, seq & Clariss. Kusterus ad Suidam,

(f) Antonio Bonfinio, Sed hoc in laudati Olearii editione recte emendatum.