Band 
[Liber VI. Pars tertia et quarta.]
JPEG-Download
 

AB ALDO MANUTIO EDITI.

627

gnus. Cujus sententias cum esset Planudius, grascis quoque legendumtradidit versu hexametro & docte quidem & eleganter. Hanc interpre-tationem in membrana abhinc trecentis annis & plus eo (s) scriptam lite-ris prope exesis ut vix dignosci possent: vidisse se retulit mihi Franci*scus Roscius juvenis plenus fide: A gr«ce & Iatine apprime 'doctus. Necmirum, est enim, & ipse ex tua fbelici Verona oriundus: quas mater& alumna est & semper fuit doctillimorum hominum. Inseruimus & aliaquadam (*) profutura studiosis: quas in fronte libri impressa licet videre.Si qua tamen leges incastigata,magister doctiflime,tam hic quam in casterislibris: quos ego ad communem studiosorum omnium utilitatem curo im-primendos (nam esse aliqua non eo inficias) non mihi imputes: sed exem-plaribus. Non enim recipio me emendaturum libros, nam in quibusdamOedipo conjectore opus esset, ita enim mutilati quidam sunt&inversi:ut ne ille quidem qui composuit, si revivisceret, emendare posset. Sed cu-raturum summo studio ut vel ipso exemplari imprimantur cor rectiores.Sic in Apollonio grammatico fecimus: Sic in hodibro in iis quas addidi-mus eclogis: rati satius esse aliquid habere quam nihil. Quod incorre-ctum est, si lateat, raro vel potius nunquam emendatur. Sivero prodit inpublicum: erunt, multi qui castigent: saltem longa die. Sic in FabioQuintilano: sic in C. Plinio nepote: sic in nonnullis aliis factum videmus:qui quotidie emendantur: quotidie pristinae elegantiae & candori propiusaccedunt. Sed periniqui sunt & ingrati siqui sunt qui me accusent. Hisego nihil imprecarer: nisi ut quemadmodum ego: ita & ipsi curarent ali-quando imprimendos graecos libros. Sentirent certe longe aliter. Sedh«c fatis. Hunc vero librum tibi dicamus Praeceptor Excel, tum meain Veronenses benivolentia ( debeo enim plurimum Veronensibus.Nam aGaspare Veronensi peregregio grammatico didici Romae latinaslitteras, a te vero Ferrari« & latinas &gr«cas,) tum quia totus fere hicliber est de moribus. Quid enim convenientius quam de moribus scri-bere ad eum qui sit moribus omnium ornatissimus? Es tu quidem «tä-te nostra alter Socrates. Nec vereor me tibi assentari putes. Scis enim

esse

st) Atqui vixit adhuc Planudes A, C. 1351.

(*) Ut Gnomas VII. sapieutnm, de invidia sententias variorum , sententias^monostichasdigestas sub titulis ordine alphabetico. quorum primus «5 cty elctits ctvjpag.Aurea Pythagorae carmina: Sibyllae Erythraeae acrostichidem de CHiisto, ex Eusebio,Et notam eruditam de vocibus animalium quomodo illae apud Grascos exprimun-tur, de quibus consuli possunt scriptores citati a me in Bibi, Latina lib, t, cap, 15. pag,275. & in supplemento p, 380,