$44 SCRIFT. GRJECI EX BIBL. COISLIN. Lib.nOp.l r.
XV. Estepilogus ad vitam S.Gregorii Thaumaturgi perS.Gregorium
Nyssenum scriptam , admodum quidem brevis, sed notatu dignis-simus. Ideoque Lectorem monemus ne cycneam sancti viri vocemoscitanter transcurrat. Est porro pag. i So. hujus Editi in Codic.CV. In omnibusque aliis quos vidi tum Editis tum Manuscriptisdeest.
XVI. Est prologus ad scripta Antiochi scriptoris Ecclesiastici & Asceti-ci; ubi devita ejusdem & modo quo collecta sunt ejus operaquadam notatu digna leguntur. Prodit ex Codice CXVII. pag.189 hujus Editi.
XVII. Est canon Scripturae Sacrae per Nicephorum Patriarcham C. P.quod editum luerat, sed cum mendis perpetuis , ita ut in versicu-lorum numeris vix quidpiam lanum occurreret. Ubi notes ve-lim deficiente characterum forma nos millenarios numeros finesubscripta lineola posuisse: verum id eruditos morari nequit. In-ter apocryphos hoc in libello Apocalypsin numerari non est quodmireris: non enim defuere variis temporibus qui hunc sacrum li-brum inter Canonicos non admitterent, nec a Joanne Apostoloeditum putarent Ego vero non existimo Apocalypsin a Nicepho-ro ad apocryphps ablegatam fuisse. Nam certum est illius tem-pore Ecclesiam Constantinopolitanam hunc librum inter Cano-nicos admisisse, sed quispiam fortasse postea in Nicephori Cano-ne Apocalypsin temere ex Canonicis expunxerit, & inter apo-cryphos locarit. Qua? causa fuisse videtur, ut alius deincepsApocalypsin in hoc Codice ex apocryphis abraderet» qui tameneam non inter Canonicos reposuit, ut debuerat. In sequentibusautem opuscula duo observabis , quibus probatur Apocalypsinvere Canonicam esse Scripturam de a Joanne Apostolo editamfuisse. Prodit hoc opusculum ex Codice CXXXIII. habeturqucpag. 204.
XVIII. Est prologus ad Historiam Byzantinam Joannh Scylltz * , longeprolixior eo qui praemittitur historiae Georgii Cedreni; & nonpauca de ScriptoribusHistoriaeByzantinsc nova & notatu digna con-tinet. Ibi namque recenset scriptor ille Historicos Byzantinosomnes a Georgio Syncello ad suum usque tempus , ac de cujus-que methodo carptim loquitur. Prodit vero ex Codice CXXXVLhabeturquc pag. 202. hujus Editi.
XIX.