EPISTOLAE.
*J5
Senatus Catanensium Istriadae, Duci Leontinorum.Epist. XC, Libri primi.
VII. Moti precibus tuis potentibus, & amicitia veteri, imprimi«autem virtutibus tuis, clementiae ac gratiae instrumentis , vitam unacum libertate donavimus Lupulo, nepoti tuo, cujus ex ore canes no-stri Catanenfes nobilidimam illam praedam eripuere Virginum Assorina-rum, quae Templum Cereris petebant, cui ab infantia sacratae fuerant.Et quoniam tui, ob venerandam senectutem, ejus autem ob juvenilemaetatem , ad vitia proclivem , nos etiam miseret , restitue illum Matrisuce , quae ante meritum mortis supplicium jam miseras ipsi facit exe-qulas. Si eum in animi, ac fortunae bona atque divitias successoremtibi optas, exhortare eum , ut bene vivat, teque viventem , & pa-trem suum Leonicum, virum probum, filium, natura tuum, moribusatque adoptione nostrum, pro libertate communis Patriae nostrae mor-tuum , licet in perpetua apud nos ac viva recordatione superstitem,imitetur, ac probe sciat egregias illas Avi atque Parentis virtutes, con-tra solitum legum nostrarum rigorem, nos cogere esse clementes. Ha-fce ipsi litteras praelegas volumus., quod si ccmpererimus tamen , Lu-pum mutare pilum, non omittere vitium, supplicii ipsum refraenet ter-ror , & si inemendabilem videris , contemptoremque fui ipsius , tui ,nostri , Deorum denique, statim tibi ejus pellem mittemus.
Catanaei Hieroni.
Epist. CXI. Libri primi.
VIII. Mittimus tibi Arrium Chlorionem, & M. Protionem, addefendendam innocentiam inculpatorum istorum Juvenum Catanen-sium, qui a sorore tua necis Beryllii, nepotis tui accusantur. Auremprabe justa defensioni, & fidem habe veritati verborum nostrorum,quae ex horum ore percipies, avunculum exutus, ac judicem indutus,ne quid apud te calumniae valeant , quae lachrymis tibi famininis pro-pinantur; belli saltem occasionem quaerere noli, habendo nos omnes,homicidii reos , Sc pacis ruptores , sicut facis, quoties ais epibatasCatanaeos , in Naumachia certaminibus , Nepotem tuum factiose oc-cidisse » quum tamen hac cades prater voluntatem perpetrata fuerit.Animus homicidium , non manus invita facit. Fas autem non est, in
Gg Se-
/