Band 
[Liber VI. Pars tertia et quarta.]
JPEG-Download
 

DIODORI SICULI

Lib. VI. c. 1 2 .

2)6

bamini, pro impensis, ac damnis quae bello fecimus, moti non solumLeontinorum, ac Messanensium * precibus, sed & ipsa quodammodostatua Proserpime, quam Templo nostro Lunas donastis, nec non va-sis aureis, & gemmis, quae Ditis, divitiarum Dei, conjugem fatis ar-guunt, casterum prosperis nunquam successibus superbientes , sed inamicitiam quoscunque recipere soliti, qui eam apud nos ambiunt Ne-que mors Phalaridis, qui & vivus & mortuus vobis nocuit, multisque voscalamitatibus affecit, alios nos fecit, quam fuimus ante; gaudemus pru-dentiores vos esse factos, nam homines, qui errorum suorum adeoqueoffensarum, quas ita proximis praebuerint, poenitentia ducuntur, tan-tum non pro innocentibus habendi sunt.

Catanenfes Zanclaeis & Rheginis, amicis fidelibus.

Epist. XIX. Libri quarti.

XII. Non usurarum , neque mercium beneficio divites facti su-mus, sed fructuum, quos omnium nostrum universalis parens Terraprocreat, ac Ceres largitur , quippe quibus indefesso quotannis studiolabores nostros credimus, porro etiam spoliorum hostilium, queis ter-ra marique potiti fumus: Denique continui exercitii, quod ut otii ini-micos implicitos nos tenet. Nos Hias non reputamus divitias quas For-tuna donare Sc auferre potest; eaque infima laus est , quam nobis tri-buere potestis, ubi illud in nobis laudatis quod sub aliena potestateest.Isti demum stabilissimi sunt thesauri, qui in animi bonis consistunt,quosque non minus quam istos , majori ex parte adversus hostes con-sumsimus , sed ita , ut certo quodam modo nobis atque amicis nostrissupersint; & hi invicti atque inexhausti manent, neque Fortuna: sub-jacent. Imo injuriam nobis facitis, qui istam nobis laudem, tam libera-li calamo, ad spergitis , quasi vero non alia vobis suppetiisset laudandimateria , qua benevolos vobis redderetis Catanenfes amicos: Quan-quam nobis propriarum laudum contemptoribus gratius acceptiusqucfuisset siientium vestrum , vera enim laus non solis versibus , sed ope-ribus consistit. Habeant igitur nudas jejunasque Musae Poematum ve-

stro-

/

* Hi tunc nondum Messanenses, sed Zanclaei vocabantur, Messanensium enim nemen ac.ceperunt demum ä temporibus-Anaxiiai Messenii, & Messeniorum Peloponnensium iu Si-ciliam adventu tempor« Regis Hieronymi primi. Vide Thucydidem üb, VI. & Strabo-nem lib. VI.