Band 
[Liber VI. Pars tertia et quarta.]
JPEG-Download
 

-44_ DIODORI SICULI Lib. VI. c. 12 .

Catanxi Cocalo Regi.

Epist. LUI. Libri secundi.

XXVI. Quiris ab obsestis , quo loco res sint obsidionis, quLkoseium vires , quinam boves illi Libyci,'* qui in perniciem nostramadducti sunt ; faxintDii, ut necessitas fiat, si hxc tua est curiositas, admaturandas cohortium tuarum suppetias. Nobis vix tempus reliquumest non dico capiendi cibum, aut ullam requiem super oppugnatis mu*ris, sed ve! respirandi, ob continuas hostium irruptiones, quibus mul-tis de partibus interdiu <Sc nocte infestamur certi vita potius, quam Pa-tria, cumque Patria honore simul cedere. Hisce non obstantibus in-ter saxorum, sagittarumque tempestates, & inter sanguinis imbres, in-ter ipsas mortes denique raptim rescribimus successus nostros, quxquescire desideras, in sordidis hisce, atque incultis tabulis inceratis, *quippe quibus hoc tempore non itapra: manu sunt pelles, corticesquepapyri. Legis si non ut vis , at ut potes , tua nostraque damna , &cladem quam nobis obsidio infert. Trium epistolarum suprema, quamEphethrae, exploratori nostro, ad te perferandam dedimus, ideo tibireddita non est, quod captus ille ab hostibus extemplo chartam de in-dustria deglutivit: Vivus autem exenteratus ab hostibus , sua ipsis vi-scera nostraque fecum per litteras communicata secreta manifestavitcoactus. Nepotes tui Chilocrates, & Triparchus, pleni gloriosis vul-neribus, sed non indefleti aut inulti occubuere; ille, dum muros defen-dit, hic extra urbem una cum trecentis aliis nobilibus in primo con-gressu; scias autem, tantam esse gloriam , ut mortis damnum superet.Trinympha mater, doloris impatiens e muro scsc praecipitavit super oc-cisum Filium, cumque lachrymis effudit sanguinem & vitam suam, quxSc ipsa jam volatilia facta Elysios campos petebant. Nos ad incitas re-dacti fumus,, & omni ferme spe destituti, nisi tu adsis. Quod/i inte-grum unquam foret animis invictis, ac mortis contemptoribus, pro li-berorum, acconjugum salute, Patriam deserere, nunc tempus adestet,eoque magis » quod hostis sub Conditionibus nobis securitatem spon-det, & viam fugaz aperit: verum honoris defensio, sacrorum Templo-rum reverentia , Deorumque immortalium religio id prohibent. Im-pia res est sepulcra relinqqpre aperienda , Patrum nostrorum cineres

spar-

* Elephantes,

** Cera obductis,