DIODORI SICULI
lib. VI. c. 12.
268
neas» ut semper in armis esse cogaris, metu, ne quando rebellent sub-jugati hostes ; praeterquam quod injusta atque impia res est, propriaelibertatis tutricibus manibus diripere alienam,
Cum Crocius Pollio, Leontinorum Dux» praecipiti, atqis«atto-nito valde calamo, Senatum Catanenlem per litteras aliquando monuis-set, ut parati at arma essent, Dionysium enim infestum Catanensiuininimicum, Syracusanorum Regem salutatum , ac proclamatum: Sena-tores nihil commoti rei novitate aut nuncio, contempta nimia Pollio-nis anxietate, Bono animo esse respondent, verum diceret , num &homo salutatus esset.
Post longa, ac sanguinolenta bella superati tandem Catanenses,cum pertinacias ac temeritatis insimularentur, a Petronio, & PublicioCaspio , exercitus Syracusani, & Carthaginiensium ducibus , coramvictore Hierone i Quasi melius sibi consuluissent, si supplices cedere,neque armis tanto, tamque potenti Regi resistere in animum induxis-sent suum, quando nimirum non fuissent creti, occisi, ac victi: intre-pide responderunt, präsente eodem Rege : Vires ac Fortuna Cata-nanensium superata: sunt, at ipsi Catanenses a nemine unquam victi.Ad quX mox Hiero: Et quidnam amplius diceretis, si exstitissetis victo-res? Responderunt illi: Quod magnanimos, clementes, neque rebusprosperis superbientes, victores argueret.
Quodam tempore cum Syracusani gravibus infestarentur ac de-bilitarentur morbis , sive ab intemperie aeris , quem vitee spiraculumnonnulli dicunt, sive a crapula , utpote qui primi Templum aedifica-runt Deae suee Voracitati, aliis Civitatibus atque iocis teme» sieculis su-perioribus prorsus ignotae: Sive ab Orgiis ,, quas frequenter celebraresolebant, sive ab alia causa ; cognoscerent autem , Catanenses multasrui sanitate, neque medicorum ope indigere > idque peculiari cuidamartis medicat secreto, aut naturae beneficio, tribuendum sibi persuade-rent: Legatos ad Catanenses miserunt qui in morborum quibus affli-gebantur,. curationem, Syracusas sibi mitti peterent medicos, quiCatanae otiosi degerent, neque quaestum suum ibi exercere possent:Sin minus, edocerentur saltem quibus medicinis Catanenses uti solerentad morbos suos curandos, ac sanitatem conservandam ? Quibus Cata-nasi, subridentes, brevissima hac epistola responderunt.
„Catanaei Syracusanis aegrotantibus S.
„ Conservatrix nostrae sanitatis est victus & coitus parsimonia ,
me-