r8o
SCRIPTA SUPPOSITICIA.
Lih. VI. c. ii.
illam genuinorum i dubiis 6c manifeste suppositis monumentis distinctio-nem. Nusquam autem major copia hypobolimsearum Sc confictarum subantiquis Sc venerandis nominibus lucubrationum notata occurrit quamlib. V, capite ;r. ubi vitas Sanctorum & Martyrum elogia resero.
XV. Libro sexto denique c. i. dictum est inter alia de Epistolisdecretalibus, venditatis sub specioso vetustissimorum Pontificum nomi-ne, de Canonibus ad Apostolos Sc ad Antiochenam Apostolorum syno-dum relatis, atque de aliis hujuscemodi Ecclesiasticis sublestae fidei monu-mentis. Praecipue autem nescio quomodo placuit chemicis Graecis scri-ptoribus, qui auri conficiendi artem promittunt, Sc quorum notitiamexhibui libri VI. cap. 7 . omnibus propemodum monumentis suis falsosauctores praefigere» Sc sub antiquissimis celebratisque nominibus impo-nere credulitati lectorum: perinde ac si nulla in re fidem praestandamexspectare debeas ab iis qui fumum vendunt, cum nullos minus puderevel pigere debuisset nomina sua scriptis suis praemittere, si quod pollicen-tur docere, hoc rebus ipsis fraude procul repraesentarent.