V I N D I C I iE.
16
praditus, patria relicta, Argentoratum migravit; melioremlibi, ut videtur, fortunam apud exteros paraturus. Gu-tenbergium eodem, quo pater fepultus est, anno patriaexivisse, indicio charta Moguntina (p) docemur. Ex in-strumento autem Argentinensi (q) colligimus, Gutenber-gium a. 1434. jam per aliquot annos habitasse Argentorati.Graves enim ille de Moguntia querelas apud SenatumArgent. tum temporis movit, quod annuos ilia reditus, alongo jam tempore libi debitos, (r) persolvere neglexeritMoguntinos itaque ut ad solutionem compelleret, Nico-laum, Archigrammateum eorum, in Alsatia partibus ne-gotia gerentem, cepit, ex captivitate non dimissurus ho-minem , nisi postquam trecentos & decem fiorenos Oppen-hemii in domo, Leopardo insignita , ante proximumfestum Pentecostes se depositurum, jurejurando promisis-set. Moguntinenses quum ea super re ad Senatum Argent.scripsissent , hic Gutenbergium induxit, ut Nicolaum absqueulla conditione dimitteret. Instrumentum, hac super rea. 1434. conditum, in publico Civitatis Argent. Contra-ctuum Libro hodieque subsistit. Gutenbergio plurium an-norum census cum Moguntini debuerint, plures quoqueeum per annos Argen time jam habitasse, non temere in-ferimus. Firmatur hinc, quod modo conjeci, eum mor-tuo patre exivisse Moguntia, atque adeo circa a. 1430. se-dem sixisse Argentorati. Bellum , quod Gutenbergiuspatria sua tam aperte indixit, animum ejus redeundi Mo-guntiam profecto 11011 prodit.
(p) Instrumento scilicet Conradi III. Electoris Mogunt. a. 1430.in Scriptor . Rer. Mogunt. tom. Z. p. 460. & apud Koeler./. e. in Probat, pag. 67.
(q) Vide Documenta Num. 1.
(r) Instrumentum ait: Ettvcie vil vergessener zinjje von derobge-nanten Statt Menze ujseßat.
§. 6 .