Buch 
Isaaci Vossii Variarum Observationum Liber
Entstehung
JPEG-Download
 

35 6 Ad iteratas P. Simonii

li praeterea in Arabia elephantes, nec ullum Dedanitis cumIndis commercium. At vero ebur & eburna supellex, quteä Rhodiis, qui tum Phcenicibus parebant, Tyrum depor-tabatur, illa non ex Indicis, sed ex Libycis erat dentibus.Neque enim aliud quam Libycum ebur antiquiores nor antGraeci. Rhodiorum autem quantum in Libyco littoreolimsuerit commercium, vel exinde conjiciat aliquis, quod & ip-sa quoque Pharus illorum fuerit tributaria infula, ut exAmmiano cognoscas. Illuc enim ut nunc, ita quoque o-lim Libyes ebur venale deferebant. Recte itaque LXXinterpretes. Sed & Hebraei codices initio Paralipomenonrecte habent Rhodanim. Male vero in iisdem Hebraeiscodicibus x Genes, v. 4. Dodanim vocantur haec Javanisposteritas, cum Rhodanim verum sit, uti etiam habet Sa-mariticum exemplar. >

Capite xxiv Numerorum in prophetia Balaami ubi A-gag legitur pro Gog, & hoc quoque quam inepte factumsit fatis ostendimus in appendice scripti de LXX interpre-tibus. Lectionem horum interpretum confirmat codex Sa-mariticus. Perit prophetia si Agag legamus. Per Gogvero & Magog ut alibi, ita quoque hic intelligitur pleni-tudo gentium in Christum credentium.

Transeamus nunc ad x v 111 caput, quo P. Simonius ea,quL de ordine & constitutione hexaplorum & tetraplorumOrigenis scripsi, conatur refellere. Monueram ut abEpi-phanio sibi ipsi contradicente & ab aliis qui eum secuti suntsibi caveret; ille tamen neglecto salubri quod dederam con-silio, dum erranti Epiphanio ejusque interpreti credit Pe-tavio, mavult seipsum turpiter exponere, quam recte sen-tientibus suffragari. Ecquid enim clarius testimonio Eu-sebii in historia Ecclesiastica ubi de Origene agit, cum hexa-pla dicta este affirmat, quod sex continerent versiones, tc-trapla autem quod quatuor; Consulat ad illum locum pras-stantislimi viri Henrici Valesii annotata & desinat nugari.Nihil illum juvant schemata quae apposuit Petavii, cujusfententiam merito explodit idem Vaksius. Ad