Objectiones Responsio. z6r
dignatur Simonius quod hominem istum nebulonem voca-rim, ac si scelus sic res quasque propriis signare nomini-bus. Si bonus P. Simonius est patronus, tollat crimen,& ceslabit approbrium. Frustra est cum dicit aliqua e-tiam puncta Hieronymo nota esse potuisse, oportet ut ir-regularium punctorum hoc in loco Hieronymum mentio-nem fecisse ostendat.
Quod Sibyllistam me vocet, aequo id sane sero animo,cum sciam fuisie Christianos, quos sub hoc titulo tradu-xit Celsus. Rectius facturum me putat P, Simonius, siinter Christianos & Judoeos medius incedam, quia medi-am in omnibus ipse maxime probat & commendat viam.Auctor itaque est mihi, ut ad scmirabbinorum transeamcastra. Ni enim id faciam, suturum inquit ut rideant Se-mirabbini, si quando in meis legant scriptis ne fex qui-dem effluxisse secula, ex quo primum usurpari coeperintpuncta Judaeorum vocalia. Sed ego Scmirabbinorum &Simonii risum non moror. Dicit jam a nongentis annisusurpata suisse istaec puncta & testem affert R. SaadiamGaon. Iste autem Saadias floruisse dicitur anno 92.7 idest ante annos 756, quae summa multum abest a nongen-tis annis. Libenter autem dederim istoc tempore inno-tuisse puncta Rabbinis, verum non id est quod queritur,sed quando puncta vocalia Scripturis apponi coeperint.Graeci habuere accentus jam ante bis mille annos: nullumtamen invenias Graecum codicem, accentibus notatum, quinon mille annis sit recentior. Arabes a quibus punctasua accepere Judaei, pluribus quam ducentis & quinqua-ginta annis habuere puncta & apices, priusquam eae Alco-rano appingerentur. Ut itaque Simonius conficiat punctaistac ante octo vel novem secula fuisie apposita, oportetut vel unum tantae vetustatis ostendat aut indicet exem-plar. In sola Serenissimae Christinae Suedorum Reginae bi-bliotheca, antequam ea Cardinali Mazarino & D. Gaul-mino suos remitteret fibros, plures quam septingentos He-
A a a braicos