Buch 
Isaaci Vossii Variarum Observationum Liber
Entstehung
JPEG-Download
 

36z Ad iteratas P.Simonii

braicos manu exaratos numeravi codices, praeter Syriacos,Copticos, Samariticos & Arabicos. In tanta tamen libra-ria supellectili, nullos comparebat codex Hebraicus qua-dringentis aut ut plurimum quingentis vetustior annis cuipuncta adseriberentur vocalia, uno excepto qui quod for-ma quadrata & in delicatiori esset exaratus membrana cer-tissimo antiquitatis signo; contineret quidem vocales, sedalio annotatas attramento, latentibus id ipsum Manasseben Israel & aliis duobus Rabbinis, qui Antwerpiamspectatum venerant. Cum libri illi magna ex parte adIllustrissimi Colberti migrarint bibliothecam, certus sumsi qui aut ad hanc, aut etiam ad illam Scguierii, & ip-sam libris Hebraicis instructissimam, fele conferant; fa-cile mihi asienfuros, dummodo in tractandis membra-nis non adeo rudes & parum fuerint exercitati in dig-noscenda librorum scriptorum aetate non totis aberrentfeculis. Accipiat haec P. Simonius quomodocunque pla-cuerit, rideat, indignetur, faciat quidquid velit; nun-quam tamen ille codicem aliquem Hebraeum vocalibusinstructum inveniet, quem quinque esse antiquiorem se-culis persuadeat antiquariis. Quamvis autem apud A-rabas integro minimum seculo vocalium adseribendarumsit antiquior ratio, nulli tamen reperiuntur Alcorani sig-nis instructi vocalibus,qui sexcentorum excedant annorumaetatem.

Pergit dein cavillari Simonius & verba mea pervertit, acsi puncta Hebrteorum ex ossicina Bombergi primum pro-diifse scripsissim. Quin & fabellas plufquam Rabbinicasme fingere affirmat, quod scripserim Danielim Bombergum,in finienda ut ipse sperabat Masora, & alendis aliquot Ju-daeorum centuriis, dilapidasse partrimonium suum, Veris-sima tamen haec este optime norunt Judtei Veneti, qui etiamaedes Bombergianas ostendunt & loca ubi convenire soleretsenatus Rabbinicus ex variis orbis locis convocatus praesi-dente Jacobo Chaim Afro Tunetano. Rideat P. Simonius

istas