Buch 
Isaaci Vossii Variarum Observationum Liber
Entstehung
JPEG-Download
 

Objetj ones Responsio. 373

patet. Post mortem vero horum statim periifle linguam,qui fieri potest, cum Judaei integra fruerentur libertate,& nullis aliis miscerentur gentibus ? Stetit illorum respub-lica usque ad tempora Alexandri magni. 'Sed neque il-lius tempestate aliqua accidere potuit mutatio, cum omnia silva & integra Judaeis permiserit, contentus modicotributo. Si quis recte calculum ponat, velit nolit fatea-tur necefie est, non potuisse insigniter mutari linguam anteOlympiadis CXVIl annum primum, quando nempe a Pto-lemaeo Lagi filio dolo capta fuere Hierosolyma. Cumvero viginti septem annis postea Sacrae literte a LXX inGraecum fuerint converse sermonem, necefie est brevi hoclpatio totam interiissc Hebraeam linguam, quod nemo pru-dens ut existimo facile admiserit, praesertim cum lelqui-seculo pene postea usitatam etiamnum suifie eam linguamconstet ex Josepho scripto de Machabads, ubi mater filiossuos Hebraice alloquitur.

Profert dein verba mea P. Siraonius, & dicit quot ver-ba, totidem quoque illa continere commenta. Sed ma-lim ea quae lcripfi in meis legi libris, quam uti ab illotruncata producuntur, ac si dixissem in Synagogis lectamsuifie verfionem Graecam, antequam illa extaret. Istis ta-men ita mutilatis verbis recte subjungit; Ante conditamLXX Seniorum verfionem ab EJdra temporibus constat nonaliam in J udator um Synagogis lectam fu ist e scripturam , quamcontextum Hebraicum. Libenter huc admitto, sed fi hucita sese habeant, quomodo verum este potest id quod pauloante affirmavit P. Simomus, linguam Hebraeam periifle plu-ribus quam ducentis ante LXX interpretes annis ?

Videamus nunc num in sequentibus dum mea ut vocatfigmenta convellere conatur fortius & felicius se geratP. Simonius. Dixeram tempore Christi, & ante, & posteain omnibus Judaeorum Synagogis toto Romano orbe dilper-fis, solam lectam suifie LXX interpretum verfionem, etiamin ipsis Hierosolymis. Quid adhaec P. Simonius? Nullo

omnino