z8o Ad iteratas P.Simomi
niul. Quid per traditionem lectionis inteiligat Simonius,paulo ante explicavit Cabalam nempe scu traditionem, utvocant, oralem, quam deus ä temporibus Moysis faucibus& palato Rabbinorum alligavit, mutam & clausam totistribus annorum millibus, & revelatam demum ante paus-ea secula a Masorethis. Ridet & explodit ubique P. Si-monius Rabbinorum figmenta, solam excipit oralem tra-ditionem, quam passim non tuetur tantum, sed & pro-pugnat. Nec deerunt Judaei quibus hoc commentum im-primis placeat. Si enim omnium absurdorum longe maxi-mum possint superare, nulla lupererit difficultas, quo mi-nus omnes quae toto continentur Thalmude admittanturfabellae. Mirum vero in construenda nova Scriptura solosä P. Simonio adduci Judans, Maforethas videlicet, Aqui-lam, Symmachum, Theodotioncm, & Hieronymum, quiain multis pastus sit a Judaeis se decipi; nulla facta memtione LXX interpretum & antiquiorum Judaeorum, quiomnes solam horum secuti sunt versionem , non Aposto-lorum, non denique ipsius Christi. Causam nempe sub-jungit, Quod nullius magiftri legibus fe addiclum profitentur,Simonius.
In loco quem postea adducit ex Origene non.
est aptifiime , sed maxime proprie, quoniam verbum verboreddere conatus est Aquila, uti solent inepti interpretes,qui proprietatem verborum sectantes, sensum ut pluri-mum destruunt. Loquitur autem hic Origenes ex opinio-ne Judaeorum , & ipse seipsum interpretatur in Epistola,ad Africanum. Quod autem subjungit P. Simonius Ori-genem existimasse pluribus in locis Aquilam melius red-didisse verba Hebraea quam LXX interpretes, vel uno sipossit probet exemplo. Nam in hoc ipso Genefeos loco,de quo hic agit Origenes, quam sutiliter ä LXX interpre-tibus recesserit Aquila, infra ostendemus.
Nihilo meliora sunt ea quee sequentur, in quibus ne-gat, ut libros Hebrxos, ita quoque Hebraeorum verbo-rum