Buch 
Prolegomena Ad Novi Testamenti Graeci Editionem Accuratissimam, E Vetustissimis Codd. MSS. denuo procurandam; in Quibus agitur De Codd. MSS. N. Testamenti, Scriptoribus Graecis qui N. Testamento usi sunt, Versionibus veteribus, Editionibus prioribus, & claris Interpretibus; & proponuntur Animadversiones & Cautiones ad Examen Variarum Lectionum N.T. necessariae
JPEG-Download
 

Prolegotnen, Cap. XVI.

, mendosum esse Codicem &c\ Ex quo patet Augustinum , licet in gp-'plicatione ejus dissentiret, eandem tamen regulam admisisse, quam Fau-stus Manichaeus, quem lib. XVI. 2.. ita loquentem introducit: , Unde in, ingenti positus aestu ratione cogebar in alterum e duobus, ut aut falsum, pronunciarem Capitulum hoc, aut mendacem Jesum: sed id quidem a-, lienum pietati erat, Deum existimare mentitum. Rectius »rgo visum, est, scriptoribus adscribere salsitatem. & c. 8. , Licet hoc ipsum adhuc, quaeratur, utrum sit & hoc Christi Testimonium , ut credi debeat ab-, solute, an scriptoris, ut examinari sollicite. Nec si nos non credimus, falsis, eum hic offendimus sed falsatoresct

4. Non quaeritur, an Lectio manifeste falsa & absurda sit retinenda,

neque an Lectio vera & commoda sit rejicienda? sed an fieri potuerit, utidem mendum omnes qui a te vel a me inspecti sunt Codices occuparet,vel potius, an si quis sibi persuaserit, omnes quos ipse vidit Codices incerto quodam loco esse mendosos, ideo pro impio sit habendus ? Egovero, ut quid sentiam expromam, nondum habeo solida argumenta, qui-bus vel illud negandum vel hoc affirmandum putem. Quamvis enimnullius audaciae patrocinium suscipere cupiam, non ausimtamen impieta-tis damnare omnes viros doctos, omnes Interpretes, omnesque Editores,qui contra omnes Codices ex suo ingenio aliquid in Textum aut recepe-runt , aut recipiendum esse judicarunt. Neque moveor con trafen tien-tium vocibus, eorum scilicet qui vel scholis vel officinis Typographicispraefuerunt, cum ipsi sibi repugnent factis. Si enim nihil ex conjecturamutandum est, cur aut ipsi mutant quaedam , aut contra tales aliorummutationes ne mussitant quidem ? '

5. Addam his fententia msCastali onis , viri in hoc studiorum A exercita-tiffimi, qui in libro MS. de arte dubitandi & confitendi, ignorandi &sciendi, Parte I. c. 12. haec habet: , Librariorum discordiam ostendunt, varia exemplaria, in quibus idem locus aliter atque aliter legitur, sicut, multi compluribus in locis annotarunt. Sed ea discordia offendere nos, non debet: primum quia autorum non est, sed librariorum, quorum, culpam praestare autores nec possunt nec debent. Deinde quia ple-- rumque ejusmodi discordia unius aut alterius verbi est, in quo nihil, laeditur sententia, aut si quid forte laeditur, aliunde corrigi potest,, quandoquidem autorum sententia non semper ex singulis verbis superlti-, tiosius observandis, sed plerumque ex orationis tenore, aut similium, locorum observatione, aut mentis ratiocinatione sunt investigandae, fL, cuti suo loco, si Deus permiserit, dicemus. Ac tales librariorum dis., cordiae etiam in profanis Amoribus inveniuntur, ut in Platone, in A-, ristotele, in Homero, in Cicerone, in Virgilio & caeteris. Quamvis, enim summo in pretio semper fuerint apud gentiles hi Autores, sum

,maque

,'"A / rior- ,w.triofÄ. CK.

Ja