Buch 
Prolegomena Ad Novi Testamenti Graeci Editionem Accuratissimam, E Vetustissimis Codd. MSS. denuo procurandam; in Quibus agitur De Codd. MSS. N. Testamenti, Scriptoribus Graecis qui N. Testamento usi sunt, Versionibus veteribus, Editionibus prioribus, & claris Interpretibus; & proponuntur Animadversiones & Cautiones ad Examen Variarum Lectionum N.T. necessariae
JPEG-Download
 

Animadversiones & Caut. ad Examen Var. Lett. N. T. necesiariae. vj j

, maque cum diligentia describi soliti, tamen caveri non potuit, quin, multa scripturae menda & discrepantiae annorum longitudine obrepse-, rint; nec tamen ea res studiosos deterret 5 nec facit, ut qui libri Cice-, ronis habentur, ii aut non boni aut non Ciceronis esse ducantur ; sicut, enim detorti aliquot aut etiam decussi ramuli agricolam non offendunt,

, nec arborem vitiant, quippe quae ramorum infinita multitudine sic a-, bundet, ut tantulam jacturam alibi sine ullo detrimento resarciat, ita si in, authore pauculis in locis simile quidpiam usu venit, id nec bonum lectorem, offendit, nec authorem vitiat. Manet enim ipsa stirps , & ut ita loquar, corpus authoris, ex cujus perpetuo tenore dictorumque ubertate perci-, pi possunt sine ullo detrimento fructus pleni. Cap. 13. , Sed existunt, hoc loco scrupuli duo, quorum prior est quorundam, qui putant, non, esse verisimile, passurum unquam fuisse Deum, ut vel unum verbum in, sacris literis corrumperetur, itaque ne syllabam quidem in eis unquam, vitiatam fuisse aut petiisse existimant. Alter est eorum , qui metuunt,, ne si hoc concessum fuerit, labascat sacrarum literarum authoritas: ut si, de pauculis quibusdam verbis dubitetur, toti etiam authores in dubium, vocentur. Ad quorum primum ego respondeo , nusquam promisisse, Deum fete ita librariorum manus esse recturum, ut in sacris literis descri-, bendis nunquam errent, quin ne illud quidem promisit, canturum se,, ne ulli sacri libri pereant. Itaque peto, ut isti dicti sui verisimilitudi-, nem probent. Nam & errasse, & hodie etiamnum errare librarios vi-, demus; & librorum sacrorum aliquot (quos certe majori curae Deo, fuisse quam paucula quaedam verba credendum est) videmus ternpo-, rum injuria intercidisse. Quod si dicent, Deo curae esse sacras literas,, quippe quarum ipse sit autor respondebo , eidem Deo etiam majori, curae este suos natos , hoc est tuum populum, cujus causa dictaverit sa-3 cras literas. Quod si tamen suum populum aliquando non equidem pe-, rire (id enim semper cavit) sed certe sic mutilari passus est , ut ex muss, titudine , quae esset arena numerosior, tantum reliquiae superessent,, mirum videri non debet, si in sacris literis mutilationem aliquam fieri, permiserit: Quod fi hoc & fieri potuisse ratio ostendit, & factum esse, experientia docet, causam non video, cur hoc cuipiam scrupulum inji-, cere debeat. ;

, Ad secundum scrupulum hoc respondeo, non esse scriptorum autho-, ritatem in paucis quibusdam verbis, quae vitiari detrahive potuerunt;, sed in perpetuo orationis tenore, qui mansit incorruptus, positam. Ita-, que quemadmodum Cicero apud fui studiosos nihilo minoris est autho-, ritatis propter paucula quaedam mutilata aut depravata, quam esset, si, id non accidisset; ita debet & Sacrarum literarum authoritati nihil de-trahi, si quid in eis tale, quale ostendimus, contigit.

Z

9

Casta-