Buch 
Prolegomena Ad Novi Testamenti Graeci Editionem Accuratissimam, E Vetustissimis Codd. MSS. denuo procurandam : in Quibus agitur De Codd. MSS. N. Testamenti, Scriptoribus Graecis qui N. Testamento usi sunt, Versionibus veteribus, Editionibus prioribus, & claris Interpretibus; & proponuntur Animadversiones & Cautiones ad Examen Variarum Lectionum N.T. necessariae
JPEG-Download
 

24 c Prolegomen. Cap. IV.

que summae in vestram Amplitudinem Observantiae meae veluti mo- numentum, ab homine vestri studiostffimo prosectum, aequi bonique,, consulatis. 1 ). Jesus Servator noster, & universe omnibus & privatim singulis, totique adeo Christianillimae AnglorumGenti magis ac magis pro bonitate lingulari sua benedicat. Genevae V 111 . Idus DecembrisAnno cio iolxxxi. In principio ejusdem Codicis manu Bezae haec scrip-ta sunt: Dii hoc exemplar venerandae vetustatis ex Graecia , ut appa- ret ex barbaris Graecis quibusdam ad marginem adscriptis, olim expor- tatum, & in Sancti Irenaei Monasterio Lugduni ita ut hic cernitur mu- tilatum , postquam ibi in pulvere diu jacuisset, repertum , oriente ibi civili bello anno Domini 1562.

Aut vero omnia me fallunt, aut Beza permutavit ac confudit nominasuorum Codicum, vocando Lugdunensem, qui Claromontanus erat, &vicissim; II enim statuamus Euangeliorum Codicem suille Claromonta-num, egregie illustratur, quod supra ex Victorio attulimus; lin autemverum est, eum Lugduni in pulvere jacuisse ad annum 15-62. difficultas in-explicabilis existit, unde Stephanus lecundi fui h. e. ejusdem Codicis le-ctiones A°. 1570. hauserit?

Quid quod Beza ipse hunc Codicem in Corpore Annotationum nus-quam, quod sciam .Lugdunensem, in ultima vero Editione sua diserte Cla-romontanum appellat? in Luc. XIX. 26.,, Malim, inquit, cum illo ve- tutlistimo Claromontano Codice servata particula yaq versiculum 25. expungere. & Actor. XX. 3. Caeterum codex ille noster Claromonta- nus totum hunc locum sic legit. &c.

Dixi supra , Cantabrigiensem hunc & Stephan! secundum esse unumeundemque Codicem , non quin sciam, Bezam tanquam duos sejunctosCodices adducere consuesse Matth. VI. 1. 6. X. 23. Mare. I. 2. 5.11. 12,38. Luc. IV. 8. V. 7- VI. 5. XVI. 19. Act. XV. 20. XVI. 38. ab hoc loco usque ad extremum Capitis comperitur mira in meo vetustissimo & alio praeterea Manusc. Codice varietas: at non ejusmodi assertionemoveor, ut a sententia discedam , praesertim cum ipse Beza hac in re pa-rum libi constet, & in tertia Editione omissa mentione secundi exempla-ris, quod in prioribus ad partes vocaverat, iisdem locis vetustissimi tan-tum fui Exemplaris mentionem faciat, vid. in Matth. V. 30. XXVIII. 12.Mare. V. 31. quae sane nominum permutatio suspicionem nostram confir-mat, ipsum Bezam compertum habuisse, diversos Codices non esse Ste-phani & suum, sed unum eundemque.

Constat iste Codex 413. foliis in quarto majori, singulis paginis lineas33. continentibus; complectiturque Euangelia & Acta Apostolorum Grae-ce & Latine; nili quod desiderantur duo solia a Matth. I. ad 20. item aMatth. VI. ao.IX. 2. octo folia. XXVII-1.12. Joann. 1 .16. III. 26.

Actor.