'Descripto Viterum Codicum Tertiae Claffis ] a Lat. Lib. exarator, i?
Ceterum cum sit omnibus Indiciis vetustatis insignis hic Codex, &fortassis omnium, qui nunc supersunt, antiquissimus; cum saepissime vul-go editis consentiat; licet in multis discrepet, ubi tamen cum Patribus &Versionibus & veteribus aliis Codicibus facit; cum multas praeterea Varia-tiones in ordine verborum , numero & Syntaxi, atque in ipsis etiam vo,cabulis habeat, quarum nulla omnino ratio reddi potest; cum in Ortho-graphia pariter, ut vetustissimi quique, scribat e^AS-ocrav, t^ceray , tÄsyoray,Uccrav, haec vero scriptio neque ad Latinam versteuern quicquam faciat,neque Latino scriptori in mentem venire potuerit; non plane spernendum& abolendum , ut Arnaldo placuit, sed sedulo evolvendum, & juxta aliosveteres ponderandum censeo. Quae etiam Bezae fuit sententia, qui ta-men huic Codici plusculum, quam par erat, tribuit, cum saepe hujus uniusab auctoritate pependerit, ejusque Lectiones contradicentibus omnibus a-liis Codicibus, Patribus, Versionibusque lectori obtruserit. Quantumsane nulli unquam Codici singulari tribuendum existimo. *.
II. Codex Regius 2.2.45. quem Beza Claromontanum vocat, qui verius,ut ad superiorem Codicem diximus, Lugdunensis, imo, si conjecturae no-strae locus est, Cluniacensis vocaretur: eodem enim tempore quo Lug-dunum a Protestamibus occupatum est „ ab Helvetiis auxiliaribus, qui-„ bus praeerat Nie. Diesbachus antiquae Nobilitatis Vir in Bernatum„ pago—etiam Cluniacum nobilissimum toto Christiano orbe Coenobium„ captum fuit, in cujus direptione longe copiosissima & omni librorum„ Manuscriptorum supellectile instructissima Bibliotheca, magno Studiofo-„ rum dolore & incredibili rei literariae , quod vix unquam farciri pote-„ rit, detrimento, militari licentia aut incendio periit”,testeThuano lib.zi. Unde istum Codicem exigua sua mole servatum miles forte Hel-vetius in patriam retulit, ubi Beza, nescio quo pacto (hoc enim studi-ose silentio involvit) acquisivit, qui eo primum usus est in Editione N.T.1582. ut vidimus; postea pervenit in manus fratrum Puteanorum , quotempore & Jo. Morinus eum evolvit , & Exercit. z. lib. 1. cap. 4. descri-psit, & alii, qui cum C ster io & Curcellaeo Variantes ejus Lectiones com-municarunt, quorum ille easdem Poly glottis Ao. 1657. hic N. T. suo1658 inseruit: Puteani vero fratres cum omnibus suis MSS. BibliothecaeRegiae legaverunt; quod Millium fugisse miror, „ nescio enim, inquit,
„ quo casu locum sortitus est inter MSS. Codices Bibliothecae Regiae„ Parisiis numero MMCCXLV.” A me ipso denique bis & quantum po-tui accuratissime collatus est.
Liber hic Millio dicitur „formae minoris in Octavo, quam vulgo vocant;
5, id enim ex comprehensis in quaque pagina vocabulis, quae haud aslurgunt„ ultra partem dimidiam eorum, quae complectitur pagina Codicis Cant.
„ colligere licet”. At quid opus erat ad argumenta confugere, cum c«
D L culis