Buch 
Prolegomena Ad Novi Testamenti Graeci Editionem Accuratissimam, E Vetustissimis Codd. MSS. denuo procurandam : in Quibus agitur De Codd. MSS. N. Testamenti, Scriptoribus Graecis qui N. Testamento usi sunt, Versionibus veteribus, Editionibus prioribus, & claris Interpretibus; & proponuntur Animadversiones & Cautiones ad Examen Variarum Lectionum N.T. necessariae
JPEG-Download
 

'Animadversiones & Caui. ad Examen Var. Le 5 i. N. T. necejfariae, 197

gine infinitae adduntur sensu discrepantes variae Lectiones , conjectu- rae, judicia, quibus de errore, de salsitate, de incommoditate,& in-5, convenientia arguitur, & (ut jactatur) etiam certis & indubitatis argu- mentis convincitur, annon multum fatis de ejus integritate ac sinceri»,, täte decerpitur ac delibatur? Buxtorfii autem verba eo libentius ad»scripsi, quod in ipsum minime omnium suspicio cadit, quasi, id quodnonnulli de nostra sententia criminantur, periculosae licentiae portam a-perire, aut Lditoribus nimium permittere voluerit. Idem Part. %. Gap.5. postquam exposuisset, quasdam Editiones exprimere Lectiones Orien-talium , subjungit: Landern libertatem per me usurpare possunt etiam quivis , ut si vel meliorem vel convenientiorem judicaverint scriptio-,, nem Orientalium, quam Occidentalium, eam sequantur. Et Capiteeodem, quod supra indicavi : Quod si ergo Lectiones multae Codicis hodierni non sint cohaerentes,, non consentientes cum reliquis fui cor- porispartibus,alienae, extraneae, falsae,mendaces, rejiciendae, quae ratio suadere poterit, ut meliores ex aliis Codicibus antiquioribus, aut aeque antiquis erutas in marginem rejiciamus, & deteriores in Textu,, relinquamus, ut hae illis cedant ? & p. p.Quamvis nesciam,quid im- pedire debeat, si -lectio alia ab hodierna in Codice aliquo mihi possit demonstrari, & invictis rationibus .& argumentis probari, Lectionem. illam esse veriorem, meliorem, convenientiorem: nam in his locis ma- jor est dignitas & autoritas illius Codicis, qui veram Lectionem conti- net, major etiam antiquitas juxta hypotheses praecedentes, id esse an-

tiquiffimum, quod est verissimum, neque fieri posse, ut error veritate sit antiquior; quamvis, inquam his consideratis non videam, quid im- pedire possit aut debeat, quominus in hoc casu lectio hodierni Codicis expungatur., & altera inseratur. Hanc libertatem Erid. SpanhemiusTheologus inprimis orthodoxus post Bezam eousque extendit, ut in lo-cum Textus recepti meras conjecturas aliquando substituendas este diser-te doceat: In eo vero, inquit, hallucinatur Cornelius a Lapide, quod, quamvis Cainan fateatur perperam intrusum fuisse in contextum Lu- cae, velit tamen eum retineri ad cavendam offensionem. Si enim Cai- nan ipsi videtur , cui bono retinendum censet ? Adde of-

,, sensam non caveri , sed potius ejus materiam praeberi, quando retine- tur Cainan i & Lucas committitur cum Mose. Dub. Euang. P. L73. § 2.Z.

3. Doctis & idoneis harum rerum afbitris parum refert, quo loco quidlegatur, neque enim illi ab Editoris judicio pendent, quibus perinde est,sive medium, sive marginem, sive infimum locum aliqua Lectio obtineat,dum idoneis rationibus adstrui & confirmari possit: ac valde rudes atqueimperiti rerum sint neceste est, si qui in errorem abduci se patiuntur, eo

B b 1 quod