iy8 Trolegomen. Cap. XVI.
quod genuina Lectio non locum dignissimum occupat: qua puerilis peneatque ridiculi erroris culpa vix liberare postumus viros alioqui acutos, quiGallicam N. T. converiionem , quae Montenlis vulgo dicitur , edide-runt: etenim cum uterentur Editione Graeca Roberti Stephani in folio,Lectionibus quae in margine sunt omnino neglectis, pro Textu Graecoconstanter citant eam lectionem, quae in eodem Codice medium obtinetlocum, licet frequenter contrastantibus omnibus MSS. Codicibus; quonomine Limonio, nec immerito sane , vapulant. Nam quid hoc aliudesl, quam omnes Patres, Versiones atque Codices antiquos, Consen-sumque totius Ecclesiae veteris flocci facere, R. autem Stephano typo-grapho, autoritatem tantum non divinam, ceu qui falli non potuerit, tri-buere ?
Polterior assierti nostri pars, qua Lectiones dubias in Textum recipien-das essie statuimus, audacula forsan videri postit, licet summa aequitashaud secus postulet.
r. Sunt enimvero religiosi usque eo quidam homines, ut nonnisi evi-dentibus demonstrationibus, quales harum rerum natura non recipit, &omni exceptione majoribus argumentis, Textum semel receptum mutariposse existiment, cum interim non cogitent, ipsum hunc Textum multisin locis infirmo talo , nec ulla nisi Typographorum autoritate fultum sta-re; nostra vero haec sententia est, ut velimus testes produci utrinque,&omnia ex utraque parte ad inculpatae rationis trutinam exigi, locum de-nique suum huic Lectioni concedi, quae sese majori probabilitate aut evi-dentia commendat , pluribusque aut fide dignioribus testibus asseritur.Quod si vero exorta luper aliqua lectione controversia, sive Erasmus, si-ve Stephanus, sive Beza, seu qui ipsos sequuntur , tenentur haud secustestes, quorum fidem secuti in recensendo Textu fuerint, producere at-que ego ; & si ubi Testimonia deficiunt, aut producti testes non viden-tur rem liquido probare, dijudicari nequit, quae potissimum lectio verasit atque genuina, judiciumque necesiario fuipendendum esl, donec ma-jor undecunque lux affulgeat ; ut res aequa lance ponderetur, utiqueutraque lectio, cum neutra deterioris sit conditionis, oculis lectoris ae-quali modo subjicienda est, ne verior fortassis Lectio, perpetuo in infe-riorem atque alienum locum detrusa, vel eo nomine paulatim vilescat,ac velut indicta causa hoc est omisso examine damnetur. Quare sine du-bio non ahs re erit, si alia Editio diverla a vulgo receptis curetur, in quaLectiones, quae hactenus sine causa jacuerant, in vicem aliarum, quaepotiores non sunt, in Textum receptae appareant.
%. Ut jam de varia scribendi ratione & distinctione versuum, quae inTextu recepto haud raro vitiosa est, brevibusque atque adeo obscurisscholiis vix indicari nedum emendari potest, nil dicam; quod si variae
Lecti-