Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
21
JPEG-Download
 

Aduersus Amathum Lusitanum.nis commentarijs secuti sumus, Tragum utrisque Scorpionem appellatum, quemadmodum& Dioscoridi aculeatam in uniuersum esse plantam, priorem, quae in animo versabatur, opinionem diutius" sequi non libuit. De hac enim planta scribens Theophrastus lib. VI. cap. 1. de Plantarum historia. Aculeatarum, inquit, alia ex toto aculei sunt, vt Corruda& Scorpius. Haec enim nullum, praeter a- culeum, folium gerunt. Id quod postea repetijt tertio eiusdem libri capite his verbis. Inter ea verò distincta genera plurimum quae aculeato folio constant, nimirum dixerim, quod ex toto spinosum in- spiciatur, exiguo est numero, quemadmodum diximus,& difficile quicquam fermè inuenies, prae- ter Corrudam,& Scorpium, quae post Aequinoctium Autumni florescunt. Scorpius enim florem in carne extuberante sub extremo aculei profert, initio candidum, postea leuiter accedentem ad purpuram,& singulari radice, eademque breui adhaeret. Haec ille. cui subscribit Plinius libro XXI. cap." xv. sic inquiens. Spinosarum multae species. In totum spina est Asparague, Scorpio. Nullum enimfolium habet. Quibus palàm est Tragum, quem Dioscorides etiam Scorpionem vocat, nullis pro-" uenire solijs, sed scatere tantùm aculeis. Id quod etiam videtur fateri Dioscorides, quòd dixerit, Tra-gum, quem alij Scorpion vocant, sine folijs oriri, acutis tantùm circa ramos adnatis granis. Quam-obrem libenter hac in re postea meam correxi sententiam, quam Lusitano displicuisse summoperègauderem, si quid hac mea dubitatione melius, ac certius aliquid deprompsisset, sed quod vsu ueni-re nimiae temeritati plerunque solet, dum nimis in me excandescens maius aliquid asseuerare nititurlongè turpissimè labitur, quòd eam velit plantam legitimum esse Tragum, quae Mauritanis Kali,& Alkali Arabum& Alkali appellatur, nobis verò Hetruscis Soda, cuiusque imaginem vltimae huic editioni addidimuslibro secundo inter Atriplices ad viuum expressam. Quandoquidem planta haec, ex qua alumen conficiunt, quo vitrarij vtuntur, Catinum appellatum, quin& sal, quod à planta Alkali vocant, folijsnon vacat, quum admodum sit foliosa, nec vllis penitus riget aculeis. Ipsa enim cum primùm emer­ Kalihistoria.git, folijs prosilit minori Sedo aemulis, quae tractu temporis dodrantali ferè longitudine augentur, geniculatimque protrahuntur. Cum verò iam adoleuerint, prodeunt è geniculis folia pinguia, crassaqueincurua, ex lata origine in acutum desinentia. Vbi verò ad summum constiterint, in caulium cacu-minibus longè minora, exilioraque spectantur rufo colore, à quorum exortu paruae, rotundaeque pro-deunt pilulae, in quibus minutum semen concluditur, vt videre est extra Tergesti moenia, ijs praeser-tim locis, quibus salinarum areae circundantur. Quae Tragi notis prorsus repugnant. Adde quòdKali sapore sit admodum salso, Trague uerò non salso, sed adstringente. Quae omnia citra comro-uersiam attestantur, quòd legitimum Tragum nunquam viderit, nec nouerit Lusitanus. Qui tam ex­ Lusitani in-cors, obliuiosusque deprehenditur, vt eandem herbam legitimum Tragum esse affirmet, quam prius constantia.asseruit esse Anthyllidem, vt postea disseram. Caeterum eam constat plantam genuinum esse Tra­ Tragum ge-gum, quam nos suo luoco appinximus. Quippè ea sola, Corruda excepta, tota spinosa visitur, nul­ numum.lis circundatur folijs,& in maritimis tantum nascitur, fruticosa, humilis, humi accumbens, innume-ris triangulis, quadrangulisue, tritici magnitudine vbique scatens, in quorum medio(vt Theophrastus inquit) post Autumni Aequinoctium flos emicat albus, qui paruo temporis tractu purpureuseuadit, adstringenti sapore, perindè ac tota planta, adeò vt nihil repugnet, quin haec genuinum Tragum dici queat. Hanc inueni ego primus in Tergestino solo in Hadriatici littore, vbi frequentissi- Author Tra-ma, copiosaque oritur. Nec immeritò Scorpium eam appellauere antiqui, quippe quòd auelli non pos­ gum primussit, nisi iƒtis ab ea manibus, vt ego mihi testis esse possum. Tantùm igitur abest, vp celari uelim mea, inuenit.sicubi sunt errata, ut ea etiam ipse non uetear emendare, gaudeoque haec à caeteris aperiri, modò istasemper adhibeatur moderatio, vt potius veritas exquiri videatur, quàm improbae calumniae, quae inoptima quaeque inuebuntur, instrui sentiantur. Etenim id longè honestius arbitramur, vbi quis selapsum nouerit(quum proprium sit hominum labi) se hallucinatum aliquandò agnoscere, quàmquod extremae est pertinaciae, ac uecordiae, quod semel arripueris mordicus adeò tenere, ut illinc a-uelli non consentias. Ac sanè in ijs commentariis, quae anteà Italico euulgaui sermone, nonnulla post-modum deprehendi, quae minus quàm decreueram à nobis enucleatè, exacteque essent scripta. Quo-rum& eo ipso tempore non eram nescius. Verebar quidem saepè ne tanti operis festinatio inter totalia, quibus in dies distinebar, iudicij fortè extremam maturitatem in aliquibus peruerteret. Quodsanè peccatum leue(vt credo)& in paucissimis repertum, quamuis reliquorum utilitate, tùm facilècompensari, tùm rectè obscurari posse censerem, sciebam tamen prauos, ac maleuolos homines mi-nimè defuturos, qui etiam rectissimè à nobis dicta lacerare,& caninis dentibus arrodere non cessa-rent;& qui citius reliquorum omnium fructu se expoliari mallent, quàm ut leuissimum alicui con-donarent erratum. Sed quid? Tot amicorum erant interpellationes, qui hoc opus à me quotidiè fla-gitarent,& propè suo iure postularent, ne hoc meorum studiorum partu eos diutius defraudarem,& suspensos tenerem; ut improborum, inuidorumque iniquis morsibus me intempestiuis obijci ma-luerim, quàm horum resistere uoluntati. Emisi tandem opus non tam maturum, quam amicorumprecibus,& obsecrationibus efflagitatum. Quorum desiderijs satisfactum à nobis plurimùm gau-deo. Si qua verò erant nimis accelerata, ea sanè longè accuratius in Latinis nostris commentarijs a-gitata sunt,& discussion. Id quod tunc me maximè solabatur. Quae si ante me ita deprehendisset Lusi-tanus, vt nullam in me ostentasset acerbitatem, nullas in optimè munita, firmataque suas ingessisset.calumnias,