Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
27
JPEG-Download
 

In Amatti Lusitani Enarrationes.27increbuerit apud omnes Lusitanos, peragratis Africae& Indiae regionibus, Aromatum multa gene-ra esse aduecta. Miror cur non se in his quoque partibus fuisse fingat, ut maiorem huius commenti fa-ciat fidem. Sed cùm nec ipse id asserat, nec Lusitani, qui nauigijs istas terras petierunt vllam huiusrei afferant historiam, nos Lusitano in istis commentitijs inuentis astipulemur? Praesertim cùm nondesint probatissimorum scriptorum testimonia, qui repellentes has nugas apertissimè fateantur Cin Cinnamo-namomum virgultum esse punilae arboris non corticem tantùm. Id enim in primis testatur Diosco-mum estgultum rides, sic inquiens. In Cinnamomi Mosylitici uocati genere præstat recens nigrum, ex vinoso in ci- milae arbo- nerem uergens, laeue, tenuibus ramulis, ac frequentibus nodis cinctum, perquàm iucundè olens, ris.Quibus palàm sit Cinnamomum virgultum esse tenue nodis pluribus constans. Huic subscribedit Ga- lenus libro primo de Antidotis his uerbis. Quaeuis autem Cinnamomi species ab una radice, ceu fru- tex quidam paruus consurgit, emittitque haec sex, illa septem virgulta, uel paulò plura, paucioráue non aequali tamen omnia longitudine sunt; Verùm quod maximum est, pedis Romani dimidium non excedit. haec ille. Adest adhaec liber de simplicibus medicamentis ad Paterrianum Galeno ascri- ptus, qui etiam de Cinnamomo sic habet. Cinnamonum sunt rami ferè, ac uirgulta, quae ab una ra- dice plura excrescunt, recta& minuta, breuiasque colore subruso,& cortice extenso non rugoso, qui cortex non ita facilè ungue à ligno abraditur: nodulos plures,& interualla habent,& in medio lae- ues habentur. Si uerò frangantur, quasi puluerem emittunt, odore omnia uinentem. Ferè enim haec maxima probatio Cinnamomi est, quod sit omnium rerum odoratissimum. Quibus grauissi- mus accedens author Aristoteles Cinnamomum surculum esse testatur libro IX. cap. XIII. de histo ria Animalium, sic inquiens. In Arabia& Auis Cinnamomus appellata, quam surculos Cinnanomi portare,& nidum ex his conficere aiunt. Nidificat excelsis arboribus,& ramis, sed incolae sagittis plumbatis nidum petunt, atque ita discusso in terram, Cinnamomum legunt. Adhaec Cinnamo- mum surculaceum esse uirgultum fatetur Galenus loco superius citato, vbi ait plura apud Imperato- res extare Cinnamomi genera, quorum nullum ueluti truncus in ramos plures diuisum multùm at- tollebatur, sed Hellebori figuram præ seferebat, uel potius Damasonij. Quibus palàm est Cinnamo Cinnamomismi virgulta adeò tenuia haberi, vt Hellebori, uel Damasonij radices non excedant. Adde quòd quum virgulla te-nuia Helle-ipse dicat Galenus ramusculos accepisse Cinnamomi, non cortices ex eo quod à Traiano,& Hadria-bori radicŹno imperatoribus repositum fuerat, vel eos quidem ramusculos apud se seruasse, facilè constabit om- modo.nibus Cinnamomi uirgultum esse tenue;& non solùm in ipso cortice, sed in ligno odoratam repe-riri facultatem. Quandoquidem si Cinnamomum cortice tantùm praestitisset, cur praetulerit Dio-scorides ramulos, quemadmodum& Galenus, sanè non uideo. Quamobrem Lusitano fabulam hancego tantùm acceptam referam, praesertim cùma praeter assignata testimonia nemo sit, Lusitano exce-pto, qui Venetijs, quò uulgare Cinnamomum ex India affertur, perindè ac Antuerpiam, vnquamuident, reperitque Cinnamomi virgultum, quod genuinum repraesentauerit. Nimis quoque va- Lusitani opina est opinio, qua credit Galeni tempore non eam fuisse Cinnamomi penuriam, qualem recentiores nio uana.quidam existimant. Id quod Galeni ipsius testimonio falsum esse conuincitur. Ipse enim libro pri- mo de Antidotis, vbi Casiam expedit, sic inquit. Haec aduersus quinti dictum obiecta sint,» quòd mihi reijciendum omninò non uidetur eorum praeceptum, qui pro Cinnamomo duplum Ca- siae imponendum censent; quanquàm ego semper Cinnamomum imposuerim. Nam quibus ego Romae antidatos composui, cùm uel Imperatorum amici, uel diuites essent, facilè fuit illis Cinna-2 momum à Regibus petere, iis uerò Cinnamomum emere. Haec itaque Galeni sunt verba; quibusCinnamo-facilè quis certior fieri poterit, an Galeni tempore tanta fuerit Cinnamomi copia, quantam Lusita- num Galenitempore e-nus describit, vt suam tueatur fabulam. Non enim fuisset opus medicis alijs pluribus, qui Romae Ga-leni aetate florebant, suis in theriacis modò Casiae duplum, modì Carpesium(vt quintus) Cinna-momi loco substituere, si genuini consequendi Cinnamomi illis tam ampla fuisset facultas.2.décemment de la peine2.LACCA ARABVM.de mesCONSVLTVM Ionge melius(mea quidem sententia) fuisset Lusitano, si preticae potius quàm Césura viii.medicae facultati se totum addixisset; nam qui eo in effingendis fabulis aptior, promptiorque se prae- de lacca A-stiterit; uideo profectò neminem. Id enim omnibus palàm fiet diu in re medica uersatis, qui diligen- rabum.ter istius intuebuntur Centurias, in quibus innumera se se offerunt figmenta, adeò rem seriam prae se Lusitani cen-ferentia, ut ea quis difficillimè fabulas esse noscat, nisi medicae facultatis fuerit rectè peritus. Ve- turiae fabulorùm m ad hoc illum natura pepererit, mirandum sanè non est, si à fabulandi facultate discedere ne- sae.queat, sed potius illi uenia danda: quippè qui id propria agat natura, qua in praesentia ductus de Maudesritanorum Lacca scripturus euadere non potuit, quin fabulosi aliquid admisceret his verbis. Qui Lusitani Lac huc usque Cancamum Laccam esse putarunt, miro errore deprehenduntur, cùm Cancamm Gum- cae historia mi odoriferum sit, Lacca uerò siue mansa, siue sufficientis explorata inodora percipitur. Quam ho­ fabulosa.aie de die Lusitani ex India afferunt rubram, translucidam, tincturis praecipuè deseruientem,& ex ea Of-dans sicinae compositionem quandam praeparant, Dalaccam appellatam, quae(yt certò scimus) non gun- mi, aut arboris, plantaeue alicuius gutta est, sed potius formicarum alatarum stercus, fauagoque uelutC 2