Petri And. Matth. Censura36SMILAK HORTENSIS.NON PARVO profectò etiam errore notatur Lusitanus, ut Dioscoridem de Hortensi Smila-Censura xx-ce diserentem, de omni Phaseolorum genere sub Smilacis illius nomine scripsisse arbitretur, cùmXIIII. deHortési Smi uulgares Phaseoli, quibus passim in cibis uescimur, dum sati in campis uirent, non repant, nec adeoface.frutices conscendant, ut Smilacis modo topiarias scaenas inumbrare queant. Praetereà quum uulga-ris Phaseolus passim in campis seratur, caeterorum leguminum more, quo pacto, qu'aue rationeHortensis Smilax uocari possit, profectò nescio. Sed quoniam haec longè pluribus nobis comprobata sunt in commentarijs nostris in Dioscoridem, eò Lusitanum remittimus.THLASPI.Nec minus decipitur Lusitanus in extendendo Thlaspi, quòd dixerit in eo latum percepisse se-Censura xx-xv.de Thla- men,& folia in cacumine diuisa. Ac si ex uerbis eius coniecturam facère licet(quod tamen pacce eiusdixerim) nunquam uidit Thlaspi. Non enim Thlaspi semen latum est, ut Galenus testatur, sed ro-tundum, simile milio,& aliquandò longiusculum;& proindè rectè scripsit Dioscorides, Thlaspisemen esse Nasturtio simile. Latus quidem foliculus est, qui semen ipsum includingit, sed qui foliculumdicant esse semen, neminem habeo praeter vnum Lusitanum. Caeterùm Thlaspi folia(ut intuentibusfacilè patebit) nusquam in cacumine diuisa spectantur, sed foliculi, qui semen concludunt, ut in commentarijs nostris quis legere poterit, ubi hunc Dioscoridis locum restituimus.ZEDOARIA.QV O Zedoaria& Zurumbetum Mauritanis idem non sint, aduersus Lusitanum reclamat SeraCensura xx-xvi. de Ze- pio, qui de his diuersis capitibus diuersam scribit historiam. Deindè quòd Zedoaria radix sit herbae,Zurumbetum uerò arbor procera, infrugificraque citreum odorem spirans, folio Salicis colore ex uiridoaria.di in luteum languescente, ut idem Serapio scriptum reliquit. Zurumbetum Paulo Arnabo appella-tur. Aetius tamen utriusque meminit, Zedoariae, scilicet& Arnabonis uarijs in locis, tanquam de medicamentis inter se differentibus. Sed Lusitano perindè ac alijs quibusdam errandi ansam dedit Sera-pionis interpres, qui cap. CLXXII. Zedoariam falsò Zurumbetum appellat. Patet interpretis errorSerapiöis inSerapionis ipsius testimonio, quippè qui cap. CCLXXI. de Zurumbeto egerit,& longè aliud à Zedoa-terpretis la-ria fecerit.STRVTHIVM.STRVTHIVM, siue Radiculam, siur Lanariam herbam magno sanè errore nihil à uulgaribusCensura xx-xVII.de Stru Saponarijs differre putat Lusitanus. Quippè quod harum nulla spinoso proueniat folio, quum tamenthio.Theophrasto, ac Plinio Struthium aculeata sit planta,& caulem proferat soenilaceum, quitalis ijs Saponarijs, de quibus meministi, non uisitur. Adde quòd neutrum Saponariae genus sternutamenta cieCensura xx- re ualeat. Ad fabulam autem maximè ridendam,& potius longo cachino explodendam quàm uerbisXVII in Lu refellendam, quam narrat Lusitanus de herba illa in eius castelli moenijs nascente, à quo se oriundumfitani fabulâ. facit, quae flore sit Passerculi effigie, eò quòd ibi passeres quàm plurimi nidificent,& semine in com-eiaculato herbae radices respergant; nil aliud dicendum censemus, nisi quòd hic suis deliramentis colophonem addiderit Lusitanus. Caeterùm si propè nidificantes passerculos, nascentes plantae ob idflores passerculorum illorum formam proferant, quòd earum radices eorum spermate madescant, curfiat igitur quòd plurimorum animantium formas, qui in campestribus,& syluis morantur, in quànplurimis non reperiantur herbis, quotidiè eorum semine perfusis, Lusitanus ipse dicat, qui sua sin-gulari amentia nouam hanc philosophiam excogitauit; in qua si fortassè perseuerandum statuerit. di-scat etiam à circularibus scribere Mandragoras ex humani seminis profusione oriri: quin& Antir-rhinum ex fubulo, quod eius semen uasculis includatur, quae uitulina referunt capita.CYCLAMINVS ALTERA.GRAVE,& permolestum mihi est, quòd in Cyclamino sui erroris me faciat authorem, cùm diCensura xx-xix. de alte- cat Matthiolum Senensem alteram Cyclaminum à se conspectam affirmare, radice parua Auellanaera Cyclami- persimili, tametsi hactenus ille nunquam uiderit. Quibus conijcere quis rectè poterit, quàm illeo-scitanter commentarios nostros legerit,& inaniter me citauerit; quandoquidem nobis nusquam di-Lusitanus inniter Matthi étum est Cyclaminum Alteram, cui superuacuam radicem assignat Dioscorides, radice constare par-ua, Nucis Ponticae magnitudine, quum ibi rectè affirmauerim Cyclaminum hanc me nusquam ui-olum citat.disse in Italia.BVLEVS
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
36
JPEG-Download
verfügbare Breiten