Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
37
JPEG-Download
 

In Amatti Lusitani Enarrationes.37des faits ou trois autress-cheBVLEVS ESCVLENTVS.NVLLVM discrimen cernit diligens,& solertissimus rerum inspector inter Esculentum Bul­ Cesura xl. debum,& Ascalonicum Caepe, quod nos uulgò uocamus Scalogna. At quantum distant? Ascalonicum Bulbo Escu-enim Caepe inter Caeparum genera antiquis recensetur, non autem inter Bulbos. Lusitano refragatur lento.adresmaximè Theophrastus, quippè qui libro VII. cap. IIII. de Plantarum historia, Ascalonicum Caepe,ac alterum eiusdem generis Fissile appellatum inter Caeparum genera recensuit, non inter Bulbos, dequibus speciatim egit cap. XIII. eiusdem libri, cui subscribit Plinius libro XIX. cap. VI. sic inquiens. Allium, Cæpasque inter Deos iure iurando habet Aegyptus. Genera apud Graecos plura. Sardia, Sa- Ceparum ge mothracia, Alsidena, Setama, Schista, Ascalonia ab oppido Iudeae nominata. Demum Galenus libro uera. vi. de simplicium medicamentorum facultatibus Esculentos Bulbos amarosos, ac pariter adstringen tes facit. Id quod rursus repetijt libro secundo, de Alimentorum facultatibus. Quae tamen qualitatesin Ascalonica Caepa non reperiuntur. Ipsa enim acris est ualdè perindè, ac caetera Cæparum genera,nec quicquam ei inest amarosi saporis. Equidem putabam haec non ignorasse Lusitanum, quum illumcompertum habeam oriundum à locis quibusdam non procul ab Ascalone Iudeae.w.ARGEMONE ALTERA.ALTERAM Àrgemonem Dioscoridi adulterinam esse non ambigimus, ut in Commentarijs no Censura xlj.de Altera Ar-stris diffusius diximus; sed hoc fortasse nesciens Lusitanus, ne huius plantae uideretur ignarus, Arge-gemone.monem alteram eam plantam esse censet, quae recentioribus quibusdam Argentina dicitur, non alic(ut opinor) ratione, quàm quòd Argentina folia gerat uulgari Agrimonio similia, quae quantùmcum Syluestri Papauere habeant cognationis, similitudinisue(talia enim Argemoni alteri requi-runtur folia) ij iudices erunt, qui plantarum historias diligentissimè explorauerunt,& Lusitani im-peritiam norunt. Qui cùm fortassis sibi persuaserit, eam ob causam Eupatorio Argemonij nomen accessisse, quòd solijs& facie Argemonem hanc referret, nomenclationibus magis innixus, quàm plandes frais detarum ipsarum notis, hic etiam miser se deridendum dedit.Votre ont seuilleur deTELEPHIVM.dans laCensura xlij.QVANTVM in censura Telephij hallucinetur; qui uult Telephium Dioscoridi nil aliud essede Telephio.quàm tertium semperuimum, illud sanè statim ostendit, quòd Dioscorides de Telephio libro secundo& de Semperutuo illo libro quarto scripserit,& quòd nec nobis scriptum reliquerit Dioscorides ter-tium Semperuium quibusdam Telephium uocari. Siquidem Dioscorides has nomenclaturas non recipit, sed tantùm adducit, quamobrem non est propterea dicendum tertium Semperuium esse Tele-phium; quemadmodum(exempli gratia) nec Helsine, quam Parthenium quosda appellasse Dioscorides scribit, Parthenium est, nec Asarum Bacchar est, necessenum Hemionium, nec Gingidium Lepidium: tametsi haec omnia aliarum plantarum nomine quibusdam appellentur. Nam si Dioscoridi idemesset Telephium,& tertium hoc Semperuiui genus, non fuisset illi opus de altero per se secundo libroscribere, de altero uerò libro tertio inter Semperuiui genera, ut etiam compertum habemus fecisse Plinium, qui lib. xxvii.cap. xii. de Telephio egit, libro uerò xxv. de tertio Semperuiuo, postquàm dealijs duobus generibus diferuit. Adhaec si Telephij facultates apud Dioscoridem,& Plinium expedan-tur, Telephium uidemus uitiligines sanare, quinetiam uumera,& sinus; hoc uerò Semperuiumstru-Missionn semas tantum discutere.dans lestors lesAGARICVM.adadad ae dt dnLae annsLONCE ab omni scopo eos medicos aberrare scribit Lusitanus, qui Agarico in pastillis confor­ Censura xiiijmato passim utuntur, noua sua quadam opinione ductus, quòd Agaricum cõtritum nullo pacto diu de Agarico.suas uires seruare possit. At nos illum errore sanè logè maiori procul dubio duci censemus, eoque praesertim quòd nullam afferat rationem, nec probatissimorum scriptorum authoritaten, qua suam fulciatsententiam. Porrò Mesues clarissimus inter Arabas,& qui in componendis medicamentis primas te-net, Agaricum in pastillos redigi suadet, ut unà cum ijs, quibus excipitur, medicamentis tractu temporis debitam acquirat mixtionem: id quod expedit omnibus compositis medicamentis. Nec uideo curtam facile quicquid tenuium partium in eo extiterit(ut friuolis admodum uerbis contendit Lusita-nus) euanescere possit. Siquidem cum Mesui pastilli de Agarico, Salem fossilem, Gingiber,& Cxy-mel excipiant, non sanè constat cur tam facile tenuior Agarici pars in auram resolui possit, cùm mel-lis proprium sit in suo uigore admista diutius asseruare, Salis uerò& Gingiberis huic medicamentofacultatem augere. Frustrà quidem tot catapotiorum massas, quae Agaricum excipiunt, Seplasiae con-fectas asseruarent, quin& electaria aluum ducentia, si Agaricum in puluerem ijs additum suas statimdeperderet uires; frustraque illud in Theriaca addidisset Andromachus. Quamobrem omninò explo-denda