Pet. And. Matth. Censura38denda erit Lusitani sententia, qui praeter omnium clarissimorum uirorum placita solus iubeat Agati-cum ea ipsa hora esse contundendum, ac alijs addendum medicamentis, qua expedit illo uti.RHABARBAVM.Censu. xliiij.CAETERVM de Rhabarbaro scribens Lusitanus, medicos illos magno teneri errore contendit,de Rhabarba qui tostum, uel uftum Rhabarbarum dyfentericis propinant, ea ratione adductus, quòd omnia quaeigniillentur ob contractam acredinem abradant. Quarè suadet, ut à Rhabarbaro in dysentericis omninò abstineant medici. Atqui si Rhabarbarum dari libeat, non ustum, neque assum esse propinandu,»sed crudum, hac tamen conditione, ut prius auferantur ab eo tenuiores partes. Id quod facilè(ut ipse;ait) effici potest, si ex aqua Plantaginis, uel Rosarum maceretur. Verùm Lusitano maximè refragaturMesues, ubi Rhabarbari uires expedit his uerbis. Rhabarbarum tostum dyfentericis probè confert.»Et paulò superius ait, Quòd si post hasce functiones uiseera adstrictione roborante egerint, ipsum qui-dem Rhabarbarum in puluerem contritum exhibendum fuerit. At illud, quod igne torrescit, uehe-menter operatur, ac etiam uehementius id, quod comburitur. Haec Mesues. Sed audiat etiam Gale»num, qui libro nono de Compositione medicamentorum secundum locos combusta, torrefactaquemedicamenta dyfentericis dare suadet, nempè Cochleas, Cornu Ceruinum, Opium, Gallas, Mali-corium, Pinicorticem, Hyosciamum, Acaciam,& alia plura uino nigro excepta. Praeterèa xi. deSimplicium medicamentorum facultatibus, exustas etiam Cochleas cum Galla,& Pipere dyfenteri-cis commendat. Quibus sanè patet non modò ho cin medicamento spernere Galenum Cociearum,&-Gallarum combustarum acredinem, sed etiam addere Piper acerrimum medicamentum. HuiusmodiRhabarbarumtotum dysen-medicamentis nulla dubitatione utuntur etiam posteriores Graeci, Paulus(inquam) Oribasius, Ae-tericis maxi-tius, Alexander. Adde quòd ubi intestina ulceribus fuerint affecta, Auripigmentum, Sandaracham,mè conueni-Alumen, Calcem, Aeris aquammam,& alia plura erodentia medicamenta clysteribus infundunt. Hisitaque palàm est, combusta, tostaque medicamenta non modò nullo prorsus incommodo kysentericisdari posse, sed magno sanè iuuamento, quòd crudis longè magis exiccent, ac etiam adstringant. At siusta,& in cineres uersa dyfentericis tutò exhibere suadent tot grauissimi authores, cur illis tostumRhabarbarum interdicat Lusitanus, conijcere nequeo. Nam si, Medicorum omnium consensu, dy-senteria affecti ali debent assatis uolatilium carnibus, ouorum uittellis ignitis tegulis tostis,& alijsquàm plurimis alimentis fraxis, torrefactisque; cur igitur à Rhabarbaro illo fuerit abstinendum, nullapenitus(ni fallor) se se offert ratio. Porrò ad aliud Lusitani figmentum, quo fretus ait, plures uidisseLusitanos sui generis homines dy senteria affectos usti Rhabarbari potu interijsse, nil aliud respondendum in praesentia succurrit, quàm quòd nobis minimè sit approbandum, cùm sexcentos homines aduitam reuocatos sciamus tosti Rhabarbari potu. Equidem non possum non mirari Lusitanum, quòdsuae, tantùm gentis Lusitanos Rhabarbari usti potu interemptos in exemplum adducat, ac si illis tantìmfuerit letale medicamentum, cùm tamen is(ut ipsius testantur scripta) toto ferè aetatis suae decursuapud inferiores Germanos primùm,& deindè apud Italos suam exercuerit medicinam. Demiror iten,quòd ita temerè quasi diuinitus edoctus affirmare non sit ueritus potius ex Rhabarbari ufti potu in-terijsse eos, quàm ex morbi natura, quum haec sciri non possint. Praeter id, mihi nunquam persuasumuelim, longè magis dyfentericis Rhabarbarum illud profuturum, quòd aqua Plantaginis uel Rosa-rum fuerit maceratum, quàm tostum, uel ustum. Quandoquidem Galeni testimonio assatio, ustioqueplurimùm siccitatis, adustionisque medicamentis confert: contrà uerò euenit ijs, quae aquis maceran-tur. Sed haec fortassè in medium adducit Lusitanus Auicennae testimonio confisus, qui dyfentericisRhabarbarum nullam uftionem, assationemque experium ex Plantaginis aqua bibendum suadet; quòdLusitani in-scitia in cen- fortasse nesciuerit Rhabarbarum vil aliud Auicennae designare interpretis lapsu, quàm Gracorumsendo AuicenRhaponticum. Quod quum nulla deiectoria ui polleat, citra ustionem, assationemque propinat Aui-nae Rhabarba, cenna ex Plantaginis aqua, nec id macerat, ut sibi fingit Lusitanus.CHAMAELEO ALBVS, ET NIGER.AC CVM ille Chamaeleonem Album censet esse stirpem spinis undique horrentem, folio grandi,Césu. xlv. deChamęletoni laětis quasi maculis interlito, quam quidam Carduum Mariae, quidum à macul is Carduum Lactariumuocant, quidam Suarium, quòd eo sues pascantur; quis eius opinionem probet? cùm Chamaeleo albusnullum producat caulem Dioscoridi, sed è medio spinas echinatas Cinarae modo. Carduus autem Lactarius caulem profert bicubitalem,& quandoque maiorem adnatis pluribus refertum, longis, praedu-risque. Radici nulla est odoris praestantia, nec Chamaeleonis facultas. Siquidem deuorata, Dioscoridistestimonio canes, sues, muresque necat. Contrà uerò haec sues non modò alit, sed etiam saginat, undèilli nomen. Postremò albo Chamaeieoni, Theophrasti testimonio, caput requiritur magnum Acanosimile, non autem paruum, quale in Lactario Carduo spectatur. Sed qualem in albo, talem& in ni-gro se declarat Chamaeleone, existimans hunc inter illud Cardui genus, quod à Carduo Lactarionulla alia dignoscitur differentia, quàm quòd huic solia non sint lacteis illis maculis respersa, sed po-
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
38
JPEG-Download
verfügbare Breiten