In Amatti Lusitani Enarrationes.tius nigricantibus. Cui istud comprobabitur? Spina haec caulem non rubrum, nec dobrantalem,sed bicubitalem, ac colore uiridem effert. Deindè huic flores non sunt uersicolores, sed purpurei.Praetereà carduus hic radice nititur alba, integraque, non Chamaeletonis Nigri modo exterius nigra, interius uerò flaua& pluribus in locis exesa, non acri, sed potius subamara. Adde quòd Dioscoridi Ni-gri Chamaeleonis folia requiruntur rubro colore distincta, non maculis infecta nigricantibus. Qui-bus certum facit omnibus, quanta iudicij maturitate in plantarum censura ducatur Lusitanus.CROCODILIVM.AT QVÀM nec sui se praestat dissimilem in Crocodilio? Eam hanc opinatur esse stirpem, quam Censu. xlvide Crocodi-uulgus herbariorum Carlinam appellat, ea tantùm ductus ratione, quòd haec non solù m in syluis,sed etiam in arenosis(ut Plinius inquit)& sitientibus nascatur locis. Sed coecutit non leuiter; quòdCarlina, quae caulem profert, adeò omnibus in uniuersum notis nigrum Chamæleonem repraesentat,ut neutiquam quis presuaderi possit eam esse Crocodilium, praesertim cùm facto periculo, ijs sanè uiribus non praestet, quibus praestare Crocodilium Dioscorides, Galenus, Plinius, ac alij plerique posteritatis memoriae prodiderunt. Crocodilij enim decoctum(horum omnium testimonio) potui da Crocodilijtum sanguinem copiosum per nares pellit. Quod si praestaret Carlinae radix, magno admodum pretio mira uis.aestimaretur à Medicis. Adde quòd Crocodilio radix sit longa, laeuis aliquantulum lata, odore, ut Na-sturtij, acuto: Carlinae uerò crassa, rotunda, aspera, inaequalis, exesaque, nullo Nasturtij odore pre-dita. Adhaec Crocodilij semen Galeni testimonio acre, odoratumque percipitur: quae facultates in Carlina proculdubiò desiderantur.POTERIVM.POTERIVM eam uult esse arbusculam, quam Germani Schlehen, nos uerò sy luestrem Prunum Censura xI-nominamus; quod idem existimauit Cornarius uir alioqui insignis, cuius opinionem magis hic sequi vij. de Pote-tur Lusitanus, quàm genuini Poterij historiam. Ego uerò nihil hic contra Cornarium dicam, quemuir clarissimus Fuchsius pluribus argumentis copiosissimè refellit. Quo circa his iam supersedemus,solùm, ut nostri memores instituti, dicimus utrunque deceptum,& plurimù m aberrasse Lusitanum;quòd syluestris Prunus potius in fruticosarum arborum recenseri debeat, quàm inter herbas, item Cornarius roquòd nulla penitus conuestiatur lanugine, quòdt item ramulis non habeatur longis, ac tenuibus Tra prehenditur.gacanthae modo, sed breuibus, solidis, duris, contortisque: quin nec fructu est acuto, nec odorato,sed inodoro, austero, adstringenti admodum succo: adeò ut qui dixerit syluestrem Prunum esse Po-terium(Cornarij,& illius pace dixerim) Tiresia coecior dici possit, uel mente captus. Quo fit, ut mi-rari non debeant Medici, si clarissimus ille Fuchsius plura in Cornarium uberrimè conscripserit. Fuchsij laus.LEVCACANTHA.NECÀSE ipso diflentit, quòd etiam Leucacantham herbam eam esse arbusculam contendat, Censu.xivde Leucacanquae in sepibus,& frutetis prouenit, folio Pyri, fructu in maturitate nigro, ligustrinis baccis nonabsimili, è quibus elegantissimum colorem uiridem parant pictores. Quandoquidem Dioscorideshoc loco de aculeatis herbis egit, non autem de arboribus. Adhaec arbuscula haec, quam nos uocamusSpino Merlo, quidam uerò Spino Zerbino Cyperi radices non habet, sed arboreas, lignosas, longas,praedurasque austero sapore, nulla admista amaritudine, adeò ut nihil succi indè exprimi possit, etiamsi arctissimo prelo stringeretur; quum tamen è Leucacanthae radicibus succum exprimat Dioscoridesad rupta,& conuulsa sananda.CHETENSE DICTAMNVM ALTERVM.CAETERVM& de altero Crétensi Dictamno coecutisse Lusitanum non ambigimus, qui ppè qui Censa.xlix.scripsit uideri hoc non modo in hortis, sed etiam in fictilibus ad senestras frequenter reponi folio de altero Cretensi Dictam(ut illius uerbis utar) Cresonis, flore pulchro, purpureo, qui fricatus odorem ex se refert, qualem exflore Narantij oriri uidemus. Sed quàm sibi ipsi imponit? primùm quòd hoc Dictamnum Theo-phrasti testimonio in Creta tantùm proueniat. Id quod uidetur etiam fateri Dioscorides, cùum dicat,& hoc ex Creta ad nos aduehi. Praetereà quòd non scripserit Dioscorides, quin etiam necTheo-phrastus, nec Plinius Dictamum hoc folio esse Sisymbrij Aquatici, quod Lusitanus, uulgus sequutus,Cresonem appellat; sed Sisymbrij absolutè, quod indicat, hos praeclarissimos authores de primo Sisymbrij genere intellexisse. Sisymbrium enim primi generis folio est Menthae, rotundiore tamen, nonautem Erucae, qualia sunt Cresoni solia, quae an magis Dictamni folijs sint comparanda, quàm primigeneris Sisymbrio, ij diiudicent, qui rem herbariam doctissimè profitentur. His accedit, quòdDioscoridi huiusce Dictamni folia odorem ex se mittunt medium inter Sisymbrium,& Saluiam, àquo omninò eum diuersum putamus, quem Arantiorum flores suauissimè fundunt.CALA-D 2
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
39
JPEG-Download
verfügbare Breiten