Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
41
JPEG-Download
 

41In Amatti Lusitani Enarrationes.olera esitauerit in Hispania eius saporis, odorisque praestantia allectus, ut indè facilè amentiam contra-xerit, quam facere Coriandrum scribit Dioscorides, ubi largius assumatur in cibum. Quo posteà factum est, ut indè Amatti nomen fuerit consequutus. Praetereà cur suam probare possit Amathus stultitiam, quòd Coriandrum communis usus ueterum Coriandum non sit, quôd in cibi acceptum nilmali inferat, nihil sanè rationis adduci potest. Quandoquidem etiam Galeni tempore Coriandrumin obsoniorum uenerat usum, ut ipse testatur Galenus libro secundo, de Alimentorum facultatibus,& libro de Attenuante uictus ratione. Quin& Dioscorides non nisi à largiore Coriandri esu abstine-OSTITASre prohibet. Proindè mirum non est, si cum alijs oleribus pro obsonio deuoratum nihil incommodiafferat, perindè ac Papauer.PETROSELINVM.GENVINVM Graecorum Petroselinum idem, quod Seplasiae,& Herbariorum uulgus passim Censura iv-111. de petroAplum uocant, magno sanè lapsu esse credit Amathus, quòd hoc Paludapium sit in hortis translatum, selino.riguis,& uliginoso solo gaudens. Contrà uerò Petroselinum, quod Dioscoridis,& Galeni testimonio in praeruptis,& saxeis montium locis, ut ipsa met indicat nomenclatio, tantùm proueniat, semi-ne Ammi odoratiore, sapore acri aroma olente. Id quod in communi Officinarum Apio nusquampercipitur.ELAPHOBOSCVM.ERRARE in Elaphobosco non modò Amathum censemus, sed pro more etiam falsa narrare sci. Césura lix. demus. Nam ut se ipsum praeclarum ostendat, ait in quaerendo Elaphobosco sibi adiunxisse duos do­ Elaphobscoctissimos uiros, quos etiam nominat. At quum horum alter, cuius in commentarijs nostris pluriesmeminimus ob praestantissimam eius doctrinam, integritatemque, mihi pluries affirmauerit illumAmathus infinec nouisse, nec fortasse uidisse unquam, quod illi credam non habeo.delitatisarguiCOLLVTEA.COLLVTEA quibusdam rei agrariae authoribus Alburnum uocari affirmat, Italis uerò uulgò Censura lxAorno. Verùm quantum ego legi, cum Alburnum planta non sit, sed pars tantù m arboris, idem qui de Collutea.semper fuit deprehenditur Amathus, Plinij primùm testimonio, qui libro xvi. cap. XVIII. de Al-burno haec scriptis mandauit. Humor& cortici arborum est, qui sanguis earum intelligi debet. Pro cute cortex est. Proximi plerisque adipes. Ij uocantur à colore Alburnum, mollis, ac pessima pars li-gni, etiam in robore facilè putrescens, teredini obnexia: quarè semper amputabitur. Haec ille. Qui-bus facilè Amrouincitur ignorantia. At si fortassè, ut nostram effugiat censuram, dixerit, nondixisse Colluteam uocari Alburnum, sed Laburnum.& id erroris in Topographum reiecerit, facilèrespondi poterit& hoc esse falsum. Quandoquidem Laburnum, teste Plinio, Alpina tantùm est ar-bor dura,& candida materie, cuius florem cubiti longitudine apes non attingunt. Id quod in Collu-tea sanè desideratur, quum haec Alpina non sit, sed ubique ferè proueniat, materie non alba, sed exte-rius buxea, medullitus nigra, flore non cubiti longitudine, sed breui, Genistae modo.S K A.CAETERVM magno etiam errore scribit Senam herbam aluum exoluentem eam esse plantam(ut Censura lxj.ipse opinatur) quae Theophrasto Collytea appellatur. Nam cùm apud Theophraftu duplex sit Col­ de Sena.lytea, nec de qua intelligat explicet, non solùm hallucinatus deprehenditur, sed& confusus, adeò ut quidsibi uelit nesciat. Praetereà cùm Collytea utraque Theophrastolib. III. cap. XIIII.&. XVII. de historiaplantarum arbor sit non herba,& utriusque meminerit inter arbores, minus constare sibi uana Lusita-ni potest opinio.GLAVCIVM.Nisi alium praeter se testem adduxerit Lusitanus, qui Glaucium herbam apud Louanienses ui­ Censura lxij.derit, quae cum Dioscoridis historia concordet, ego illi credam? Nam cùm illum tam saepè hallucina de Glaucio.tum oftenderim, ac fabulosum, uitio mihi dandum non censeo, si nisi dato pignore illi non credidero.ALYSSVM.AVLLAM constituit differentiam inter Dioscoridis Alysson,& Plinianum. Sed quàm penitus neu Cénfura Ixiij.trum intellexit? Siquidem Dioscoridi Alysum exiguus est frutex unicaulis, subasper, rotundis folijs, fru­ de Alysso.ctu duplicium scutorum effigie, quadantenus latum, in montibus,& asperis locis emitans; quae sanè omniain Syluestri Rubia, quae Plinio Alyssum est, desiderantur. Siquidem haec non adeò exigua est planta, sedplerunque bicubitalis, non uno tantum caule crescens, sed pluribus, solijs minimè rotundis, sed stelle mododecus-D 3