Band 
Tomus primus.
Seite
342
JPEG-Download
 

34 *

O R I G

siderat doctrinam de malo illo, qui e c$lo de-jectus est , reperiri in scriptis Moysis , qua;non Heraclito solum Sc Pherecyde, sed etiamHomero antiquiora sunt. Nam quid simile in-nuitur serpente illo , unde suum Pherecydes■Gen. z. 5. Ophionem duxit , qui serpens in causa fuit ,cur homo ejiceretur e Dei paradiso, postquamfeminam divinitatis majorumque bonorum pol-licitatione deceperat : in quam fraudem homopertractus dicitur. Et ille exterminator inMoy-Ixod.n. 2?. sis Exodo memoratus , quid aliud est , quamqui exitium illis affert , qui illi fidem adjun-gunt , ejus improbitati non resistunt , non re-pugnant? Nec aliud indicat hircus ille emissa-r ^ us Hebraice vocatus Azazel de quo in Le-vitico , cujufque sors in desertum erat emittipanquam omnium expiationem , Quicumqueenim pro sua improbitate ad malum illumpertinent , ii cum sint sorti divina; infensi ,procul a Deo ablegantur . Sed & illi filii Be-Jud.x?. i». Bar , de quibus in libro Judicum , cujus-ne fi-

Jsb.i.&l,

Mattb. q.

J ob. 40.20.

£ 'zech. zr,

©■ 28.

lii propter improbitatem dicuntur esse , prae Tterquam ejusdem illius mali ? Praeterea in li-bro Job Moyso ipso antiquioris diabolus legi-tur adstitisse coram Deo, & petiisse ut sibi li-ceret illum gravissimis afficere molestiis , acprimum quidem omnium facultatum filiorum-que jactura, deinde horrendo illo morbo, quilepra nominatur . Taceo qua; narrant Evange-lia de diabolo qui Salvatorem tentavit , ne inre , qua; contra Celsum agitur , recentiorumscriptorum auctoritate uti videar . Et sob fi-nem libri, qui Jobi nomen praefert , ubi Do-minus ex turbine dc nubibus cum Jobo loqui-tur , non pauca leguntur de dracone. Q u idmemorem quse dicit EzechieJ quasi de Pharao-,aut Nabuchodonosore , aut principe Ty-

ne

1 /ai. 14,4, r j loqueretur&seqq.

Nec etiam

Isaia;

nis

Joaa, 6.51.

de Babylo-

referam lamentationem ; ex quibusomnibus disoere est hinc malum originem &principium habere , quod quidam , a alisamissis, illum secuti sunt qui primus alas ami-serat .

44. Nec sane fieri poterat ut bonum per accidcns 8c communicatum, illi esset simile quodnatura bonum est . Illud tamen adventitiumnumquam deest illi , qui sui conservandi cau-sa vivum, ut ita loquar, panem sumit. Quodsi cui deest, in culpa ipse est, qui vivo pane& vero potu , quorum altero nutriuntur ala;,altero irrigantur, uti neglexit. De his alis in-telligendus sapientiisimus Salomon cum de ve-ro divite loquens ait : Comparavit sibi pennasProv .%0 aquila, & revenitur in domum fui pr «fidis.

Cum enim Deus ad bonum finem uti noveritetiam iis , qui per malitiam ab ipso defece-runt , oportuit malos illos alicubi hujus uni-versitatis collocari , & effici ut esset palaestra,libi , qui vellent , ad consequendam virtutemi.Tim. 2,5. legitime certare possent . Illorum enim mali-tia , tanquam aurum igne , examinati & pur-gati, & experti omnia ne quid in se adulteri-num admitterent , sed digni viderentur qui addivina ascenderent , tolluntur verbo ad super-nam omnium beatitatem & ad culmen bono-rum , si ita loqui fas est. Caeterum ille , quihebraice Satan, & magis graece vocatur a qui-

E N I S'

bulclam Satanas , idem gra?ca lingua sonat at-que adversarium . Quicumque autem sectaturmalitiam & ex illa vitam degit, is, cum vir-tuti contraria faciat , Satanas est , hoc est fi-lio Dei adversarius, qui filius est Justitia, Ve-ritas & Sapientia . Sed magis proprie adversa-rius ille est , qui primus fruentium pace bea-teque viventium; b amissis alis excidit felicita- ^te; qui ambulavit inculpabilis , ut loquitur Eze- j, ^ zS>chiel , in omnibus viis suis , donec inventa est I5 .iniquitas in eo ; quique , cum esset signaculumsimilitudinis & corona pulchritudinis in paradiso 1 *Dei, atque bonis veluti satiatus, amisit omnia;quod quidem illi mystice dictum fuerat .* Ter - ,

ditio fa&us es , & non eris in perpetuum . At- ^ zec ' 1 'que haec pauca nec fortasse quicquam profutu-ra huic opusculo committere ausi sumus . Siquis autem sacrarum scripturarum consideratio-ni vacans jn unum colligeret corpus quidquidubique de malo dictum est , quomodo ortumsit , & quomodo diluatur , videbit ille Moy-sis & Prophetarum de Satana mentem ne persomnium quidem a Celso deprehensam suisse ,nec a quolibet eorum quorum animam malusille daemon a Deo , a recta de illo notione ,

„& ab ejus Verbo distraxit avulsitque.

45. Quoniam yero & de eo, qui Antichri-stus vocatur, mentionem Celsus facit ; tamet-si nec ea quse apud Danielem , nec qua; apudPaulum dicta sunt , nec qua; de illo Salvatorin Evangeliis praedixit, legerit 5 pauca etiam deillo dicere convenit . Quemadmodum vultusnon sunt similes vultibus , sic nec similia cor-dibus corda sunt : unde patet cordibus interse differre homines , tam eos qui ad bonumpropensi sunt , siquidem similes jnter se ad il- *

lud, non sunt formati 5 quam eos , qui hone-sti negljgentes in contraria praecipites ruunt ,

Sunt enim,me istis qui vehementer malitia per-funduntur, sunt & quj in eam ferantur mode-ratius . Quid igitur absurdum duas in homini-bus esse, ut ita loquar, extremitates , alteramboni , mali alteram , ita ut altera in eum quifecundum Jesum intelligitur, hominem cadat ,a quo genus hominum tam praeclare conver-sum, curatum & in melius provectum est; al-tera autem malj in eum conveniat in quo An-tichristus ille agnoscitur. Jam vero Deus, cu-jus praescientia comprehendit omnia , cum vi-deret ea quie ad utrumque pertinent , voluitutrumque hominibus per Prophetas notum fie-ri , ut qui eorum sermones intelligerent , ad-haererent bono , & sihi a malo caverent . O-portuit autem ut alter illorum extremorum isque optimus appellaretur Dei filius propterluam excellentiam ; alter vero ipsi ex diame-tro oppositus , mali daemonis, Satanae , diabo-lique filius diceretur . Deinde quoniam tummaxime malum cumulari & ad fastigium perrvenisse cognoscitur, cum boni speciem prae-fert , idcirco malus ille , collaborante patreejus diabolo, signa , prodigia & virtutes men-daces exerit. Nam supra auxilia qus d^moneshominum deceptores praestigiatoribus ad pessi-ma facinora ministrant , aliud praestatur a dia-bolo ipso ad fallendum genus hominum . JamPaulus de eo qui vocatur Antichristus loqui-tur

a .Alis amijfis . ) Vide Annotationes ad lib. 4, num, 40.b Ami/sis alis .) Vide Annotationes. Ibid.