PRAEFATIO. xv
datis locis, ejus interpretationem retineri polle. Sed ubi ad horumce lo-corum emendationem ventum est , & compertum , vix ullam este pagi-nam ubi semel & saepius a vero Origenis sensu non recedat, statim intel-lexi novam facilius interpretationem parari poste, quam veterem emen-dari . Huc adde quod aliorum interpretationem corrigere, ut molestumper se ac difficile , ita etiam odiosum videbatur . Sua enim cuique laus,suus honor debetur a nobis, quorum laborem illi suo levare & minuereconati sunt. Proinde opus uniuscujusque interpretis laudandum potius esta nobis , quam interpolandum , praesertim si frequentiores futurae sint in-terpolationes . Haec mecum animo reputabam, cum ecce veteri mecumamicitia conjunctus Domnus Vincentius Tbuillier , quicummeas sermonisgraeci emendationes communicaveram , novam , quam tum virium sua-rum experiendarum , tum mihi gratificandi causa susceperat, inter-pretationem latinam repente obtulit . Continuo avide legi , matu-re singula ad Graecorum fidem expendi ; cumque tria potiffimum ininterpretatione requirantur, ut fidelis sit, ut elegans, ac perspicua, nonsine magna animi mei voluptate deprehendi nullam ex his dotibusin ejus scriptione desiderari . Non verbis serviliter adhaeret , sed sen-sum fideliter exprimit atque ita reddit, ut quamvis interdum alio or-dine, nunquam tamen aut saltem perraro plura aut pauciora quam Ori-genes dicat. Ubi longior est in graeco periodus, eam in plures secat, ni-si aliunde id fieri prohibeat orationis connexus: quod sirpe accidit. Fce-cundum enim Origenis ingenium sententias pastim congerit, ut verbis inspeciem redundantibus maxima rerum ubertas contineatur . Quod saneinsuperabilem interpreti Thuillerio praebuistet difficultatem, si non om-nia vicistet praeclara illa qua praeditus est ingenii sagacitas, summa utrius-que graecae ac latinae peritia, & illud quo ardebat veteri amico la-
boris minuendi desiderium.
Interpretationem sequuntur Notz, quarum variantes exhibent co-dicum manuscriptorum lectiones , aliae veterem hisloriam ac philoso-phiam, dogmata interdum, ac priscam Ecclesiae disciplinam elucidant.Harum pars major debetur Guillelmo Spencero, qui cum graece tan-tum graecorum scriptorum testimonia protulerit, adjunximus latinaminterpretationem, ne graece imperitis lectoribus molestiam facesserent,quippe quibus antea ad singulos auctores unde illa loca exscripta erant ,recurrendum erat, ut eorum interpretationem haberent. Praeterea e Spen-ceri Notis nonnullas recidimus, utpote quae nihil docerent, quod in HuetiiOrigenianis fusius non sit pertractatum .Denique totius operis fronti praefixaest admonitio qua docetur, quo tempore vixerit, quae scripserit, cui etiamPhilosophorum sectae se adjunxerit Celsus quicum Origeni res est 3 quo tem-pore adversus illum scripti lint octo Origenis libri 3 quantis laudibus eximiailla Christianae Religionis Apologia & a veteribus A a recentioribus exor-netur .