Band 
Tomus secundus.
Seite
360
JPEG-Download
 

C ap. z»

l.Cor.if. 4 ^

Rom.ii.i6.

Jud ;.r-

Matt,i8,io

z6o O R I G

ßnctus Apostolus enumerat, Sifaram in scmeti-pso Videbitur peremisse , ut haec non solum inpersona Eccsi® consummari, verum etiam unus-quisque in sua anima ostendat impleri: quia, st-ellt diximus, cceptus est quidem Sisara insectaria populo priori, interemptus autem a'muliereac Ecclesia gentium , & in manu ejus data estpalma victoris. In consummatione omnium, idest in fine seculi, etiam canticum Domino can-tabitur per Debboram, in quo primatus quidemdabitur Jahel Ecclesi® gentium: nec tamen Deb-bor® laus silebitur : sed & primis & novissimisvictori® prsmium dabitur, per Jesum ChristumDominum nostrum, cui est gloria, & imperiumin secula seculorum. Amen.

HOMlLIA VI.

D» cantico quod cantavit Debbora. :

i. Q'Ißra cum exercitu suo, & curribus ferreisquibus impugnat populum Dei , supera-tus est , quod ita futurum prophetia praececinitper Debboram. Et posteaquam in manu mulie-ris facta victoria est , canticum istud Debbora ,velut victori® ipsius laudem, cecinisse pr®scribi-tur - Verum si meminimus eorum qu® in supe-rioribus dicta sunt fecundum mysticam formam,qu® est figura Debbor® , qu® etiam Baracfi ,quid imaginis teneat Jahel mulier, qu® adversa-rium populi Dei sola dejecit, qua» etiam imagosit Siser® ipsius , qui a muliere alienigena lignivirtute prostratus est: intelligimus h®c omnia sa-cramenta esse, qu® in novissimis temporibus, &in fine seculi per Ecclesiam consummantur , &in cantico hoc velut epinicia ejus , id est , vi-ctori® laudem esse descriptam, illius scilicet tem-poris cum novissimus inimicus deftruetur mors .Tunc enim exultabit Debbora , id est, exulta-bit gloria prophetis , q uia ssU® prsdixit , im-pleta sunt. Tunc Jahel, id est, Ecclesia hostemcommunem omnium superabit : & posteaquamplenitudo gentium introierit , tunc & Barach ,id est, reliquus Israel salvus fiet, & in societa-tem, victori® recipietur. Tunc ergo, si digni sue-rimus, etiam nos cantabimus canticum istud re-fertum mysticis & propheticis sacramentis , exquibus per singula discutere cuncta temporis nonest . Brevitatem namque auditores Ecclesi® dili-gunt . Pauca tamen vel de principiis ejus disse-rentes , vel sparsim ex eo flosculos eligentes ,consolationis aliquid auditoribus afferre tentabi-mus , vel nofmetipfos exercere , & meditari utapti efficiamur ad Debbor® canticum decantan-dum .

2. Iti incipiendo principes in Israel , in volun-tatibus populi benedicite Dominum . Benedictio,inquit, qua benedicimus Dominum, sit in exor-dio principum in Israel , tum deinde & in vo-luntatibus populi. Verbi gratia: cum primum in-cipimus venire ad Dei cultum, cum initium ver-bi Dei & doctrin® caelestis accipimus, a princi-pibus Israel ista nobis initia capessenda sunt. Prin-cipes autem Israel, id est populi Christiani, An-gelos accipiendos puto, quos adesse Dominus di-cit unicuique minimo in Ecclesia, qui etiam scrn-per videre dicuntur faciem patris , qui in cassis

E N I S

est. Ipsi ergo sunt principes , & ab ipsis nobissunt sumenda principia. Verbi gratia: si erat quispuer ad scholas, a magistro quidem suscipitur,

& efficitur illius doctoris discipulus , sed nonstatim discendi ab ipso pr®ceptore sumit exor-dium : sed cum ab eo prima tantum elementasusceperit, traditur aliis erudiendus , ut ita di-cam, schoi® ipsius principibus: ut cum ab illisquantum in illis est suerit edoctus, & cum pri-ma apud eos deposuerit rudimenta, tum demumipsius doctoris perfectiora pr®cepta suscipiat. Itaergo etiam nunc institutionum nostrarum initiarepetens prophetia dicit , quod cum a principi-bus coeperimus , vel principes coeperint operariin nobis, deinde nos voluntate & proposito sub-sequamur : & aucti profectibus , sic ad benedi-cendum jam ipsum Dominum veniamus. Sed vi-deamus quid dicit: In incipiendo , inquit, prin-Jad.j. 3*cipes in Israel . Initia juvari a principibus dicun-tur : post h®c vero jam voluntate propria , &proposito nitendum est, ut benedicere Dominummereamur . Nam & populus Israel cum incipe-ret exire de Agypto, & transire mare rubrum,nihil ipsius proprio labore, sed totum per prin-cipes, id est, per angelos agebatur. Denique sicdicit Moyses ad populum: Vos , inquit , tacebi- Exod.i 4'ff*tis , & Dominus pugnabit pro vobis . Aperteenim angelus vastator pro eis pugnasse describi-tur, qui Aegyptiorum quidem primogenita inte- 'Exod.it,remit: Ifraelitarum vero nec pecus quidem mu-tire fecit. Verum non fern per exspectandum estut angeli pro nobis pugnent , sed in incipiendotantummodo, id est, in initiis nostris, a prin-cipibus angelis adjuvamur . Csterum processutemporis oportet etiam nos ipsos exire armatosad pr®lia. Ante enim quam bella discamus, an-tequam pugnas Domini parare meditemur , aprincipibus angelis sublevamur : antequam paniscslestis consequamur annonam, & carnibus agniimmaculati satiemur , antequam ver® vitis qu®ascendit de radice David sanguine inebriemur ,donec parvuli fumus, &jlacte alimur, & initio-rum Christi sermonem tenemus , tanquam par-vuli sob procuratoribus agimus, & actoribus an-gelis . Ubi vero jam militi® cslestis sacramentagustavimus , & pane vir® refecti fumus , audiquomodo per apostolicam tubam suscitamur adpraelia . Ingenti namque voce Paulus clamat adnos dicens , Induite vos arma Dei , ut poßitis Hphefö. 1 *'ßare adversus astutiam diaboli . Non nos ultrapatitur a velut sub alis lactantium latitare, invi- 4tat nos ad certaminum campos: induite, inquit,vos loricam charitatis , & galeam nihilominus ibid.h.^'salutis accipite , sed & gladium , inquit , sptri- 14.15. sstus } & super omnia scutum fidei , in quo possi-tis , ait, omnia facula maligni ignea extinguere.

Vides ergo quomodo omnia per ordinem fiunt,

& nihil confusum in populo Dei , nihil incom-positum, aut pr®posterum geritur. In incipien-do principes juvant : cum adjutus sueris , & aprincipibus eruditus, jam tibi ipse sponte & vo-luntate tua, qu® didicisti a principibus , gere .

Recte enim decoctis principiis, depositisque ru-dimentis nostr® committimur voluntati , ut vellaus meriti sit, qu® nostra virtute qu®sita est ,vel culpa jure sit nostra , qu® per nostram ve-nit ignaviam. H®c pro eo quod scriptum est:

In inciptendo principes in Israel , in voluntatibus jud.l- 2 'populi benedicite Dominum.

Z. Post

a Pelut sub alis lallantium.) Haec desiderantur in libris antea «ditis, sed exstant in mss.