DE MILITAR. CIVILIBVSQ. OFF.onera deprecantes, Proconsulari imperio ad pręsens leuatas, Caesarique tradi-tas esse. Cuius rei eam rationem suspicor, quod Proconsularium Prouinciarum ue-ctigalia & tributa publica Pop. Rom. erant, & ad aerarium pertinebant, neque eadiminuendi Proconsuli ius esset. Quae uero Praesidibus in prouincijs collige-bantur, ad Principem eiusque fiscum spectabant, iusque illi remittendi erat. Hocenim differt aerarium à fisco, quod illud publicum, hoc est Populi Romani: fi-scus Principis est. Quod apertissime C. Plinius in Panegyrico ad TraianumCaesarem ostendit: At fortasse non eadem seueritate fiscum qua aerarium co-hibes? imò tanto maiore, quanto plus tibi licere de tuo quàm de publico cre-dis. Hinc est quod maxime in Proconsularibus Prouincijs Procuratores Caesaris erant. Qui ea procurabant quae ad Caesarem ipsum seu Fiscum pertinerent. his uaria potestas contributa à Principibus fuit. Tiberius ius in seruitiafamiliaresque pecunias solum dedit, adeo ut Lucillium Capitonem procura-torem in Asia suum à Senatu damnari permiserit, quòd pręscripta mandataexcessisset, uimque Praetorum usurpasset. Amplius Claudius Caesar conces-sit, effecitque ut Senatusconsulto caueretur, parem uim rerum habendam à Pro-curatoribus suis iudicatarum, ac si ipse statuisset. Hinc maximam sibi uim Cu-manus & Felix, eius in Iudaca Procuratores usurparunt, de qua merito lo-sippus conqueritur. Illud constat, sub Traiano aduersus inuitos iurisdictionemnullam Procuratoribus fuisse, ut disceptantibus liberum esset eos non elige-re: adhiberi tamen in consilium à Praesidibus debere, cum de causa fiscali agi-tur, idem Imperator Cęcilio Plinio rescripsit. At hodie dubium non est, quo-ties inter fiscum & priuatum quęstio uertitur, eos adeundos esse. scribit Lampridius, Alexandru Imperatorem eos saepius mutare solitum fuisse, ne annumexcederent, etiam si boni essent, sibi inuisos affirmasse, tanquam necessarium ma-lum. Hosce Procuratores Caesaris, & Procuratores fisci eosdem fuisse non ambigo, qui & alio nomine Nationales, & Procuratores patrimonij appellan-tur: Idque in Comodo Lampridius, & in Maximini uita Capitolinus osten-dunt. Sed & in Pio, Procuratores, inquit, suos & modeste suscipere tributaiussit, & excedentes modum, rationem factorum suorum reddere praecepit: nec unquamlaetatus est lucro quo Prouincialis opprimeretur. Procurator uero priuatae rationis, cuius quadam Alexandri constitutione mentio est, ut non multu à caeterisRationalib. differebat, ita praecipuum Aegyptij magistratus nomen erat. De-uicto enim apud Actium Antonio, extinctaque Cleopatra, in formam ProuincięC. Octauius Caesar Aegyptum redegit. Et quoniam seditiosissimi naturaliter e-rant Aegyptij, opportunaque tellus alendo bello, noluit eam per Senatoresadministrari, ne popularibus studijs ducti facile ad Imperium aspirarent, idque& Dion tradidit. Corn. Tacitus lib. 2. Augustus, inquit, inter alia domina-tionis arcana uetitis, nisi permissu, ingredi Senatorib. aut Equitibus Romanis illustribus, seposuit Aegyptum, ne fame vergeret Italiam, quisquis eam Prouinciam claustraque terrae ac maris, quamuis leui praesidio, aduersum ingentes exercitus pręsedisset. Sed & in 12. D. Augustus apud Equestres qui Aegypto pręsiderent, lege agi, decretaque eorum perinde haberi iusserat ac si magistratus Romani constituissent. Vopiscus scribit, Aurelianum Imp. Saturnino mandassene Aegy-
13